Nova Vulgata3131,1Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata31,2«Ecce vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae
Nova Vulgata31,3et implevi eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia in omni opere
Nova Vulgata31,4ad excogitandum, quidquid fabrefieri potest ex auro et argento et aere,
Nova Vulgata31,5ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, ad faciendum omne opus;
Nova Vulgata31,6dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta, quae praecepi tibi:
Nova Vulgata31,7tabernaculum conventus et arcam testimonii et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi
Nova Vulgata31,8mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis
Nova Vulgata31,9et holocausti et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua
Nova Vulgata31,10et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris,
Nova Vulgata31,11oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario: omnia, quae praecepi tibi, facient».
Nova Vulgata 31,12Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata31,13«Loquere filiis Israel et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
Nova Vulgata31,14Custodite sabbatum, sanctum est enim vobis. Qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
Nova Vulgata31,15Sex diebus facietis opus; in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino: omnis, qui fecerit opus in hac die, morietur.
Nova Vulgata31,16Custodiant filii Israel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis: pactum est sempiternum
Nova Vulgata31,17inter me et filios Israel signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit et respiravit».
Nova Vulgata 31,18Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei.