Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 34

Exodus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 34 34,1Dixitque Dominus ad Moysen: «Praecide tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae, quas fregisti.
Nova Vulgata 34,2Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai; stabisque mihi super verticem montis.
Nova Vulgata 34,3Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem; oves quoque et boves non pascantur e contra».
Nova Vulgata 34,4Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant; et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut praeceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
Nova Vulgata
34,5Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit cum eo vocans in nomine Domini.
Nova Vulgata 34,6Et transiens coram eo clamavit: «Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax,
Nova Vulgata 34,7qui custodit misericordiam in milia, qui aufert iniquitatem et scelera atque peccata, nihil autem impunitum sinit, qui reddit iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem».
Nova Vulgata 34,8Festinusque Moyses curvatus est pronus in terram et adorans
Nova Vulgata 34,9ait: «Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro, ut gradiaris nobiscum; populus quidem durae cervicis est, sed tu auferes iniquitates nostras atque peccata nosque possidebis».
Nova Vulgata
34,10Respondit Dominus: «Ego inibo pactum coram universo populo tuo; mirabilia faciam, quae numquam visa sunt super totam terram nec in ullis gentibus, ut cernat cunctus populus, in cuius es medio, opus Domini terribile, quod facturus sum tecum.
Nova Vulgata
34,11Observa cuncta, quae hodie mando tibi: ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorraeum et Chananaeum et Hetthaeum, Pherezaeum quoque et Hevaeum et Iebusaeum.
Nova Vulgata 34,12Cave, ne umquam cum habitatoribus terrae, quam intraveris, iungas amicitias, quae tibi sint in ruinam;
Nova Vulgata 34,13sed aras eorum destrue, confringe lapides palosque succide.
Nova Vulgata
34,14Noli adorare deum alienum: Dominus Zelotes nomen eius, Deus est aemulator.
Nova Vulgata 34,15Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum, ne, cum fornicati fuerint cum diis suis et sacrificaverint eis, vocet te quispiam, et comedas de immolatis.
Nova Vulgata 34,16Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis, ne, postquam ipsae fuerint fornicatae cum diis suis, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
Nova Vulgata
34,17Deos conflatiles non facies tibi.
Nova Vulgata
34,18Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore constituto mensis Abib; mense enim verni temporis egressus es de Aegypto.
Nova Vulgata
Omne, quod aperit vulvam generis masculini, meum erit; de cuncto grege tuo tam de bobus quam de ovibus meum erit.
19 Generis masculini - Lege cum Gr, Theod, Vg et Targ hazzākār (cfr. 13,12); TM «in memoriam revocaberis (vel revocabitur)»
Nova Vulgata 34,20Primogenitum asini redimes ove, sin autem nec pretium pro eo dederis, franges cervicem eius. Primogenitum filiorum tuorum redimes; nec apparebis in conspectu meo vacuus.
Nova Vulgata
34,21Sex diebus operaberis, die septimo cessabis etiam arare et metere.
Nova Vulgata
34,22Sollemnitatem Hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem Collectae, quando, redeunte anni tempore, cuncta conduntur.
Nova Vulgata
34,23Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini, Dei Israel.
Nova Vulgata 34,24Cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.
Nova Vulgata
34,25Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae; neque residebit mane de victima sollemnitatis Paschae.
Nova Vulgata
34,26Primitias frugum terrae tuae afferes in domum Domini Dei tui.
Non coques haedum in lacte matris suae».
Nova Vulgata
34,27Dixitque Dominus ad Moysen: «Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus».
Nova Vulgata
34,28Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis, decem verba.
Nova Vulgata
34,29Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod resplenderet cutis faciei suae ex consortio sermonis Domini.
Nova Vulgata 34,30Videntes autem Aaron et filii Israel resplendere cutem faciei Moysi, timuerunt prope accedere;
Nova Vulgata 34,31vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos,
Nova Vulgata 34,32venerunt ad eum etiam omnes filii Israel; quibus praecepit cuncta, quae audierat a Domino in monte Sinai.
Nova Vulgata
34,33Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam,
Nova Vulgata 34,34quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat, donec exiret; et tunc loquebatur ad filios Israel omnia, quae sibi fuerant imperata.
Nova Vulgata 34,35Qui videbant cutem faciei Moysi resplendere, sed operiebat ille rursus faciem suam, donec ingressus loqueretur cum eo.