Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 35

Exodus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 35 35,1Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos: «Haec sunt, quae iussit Dominus fieri:
Nova Vulgata 35,2sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur.
Nova Vulgata 35,3Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati».
Nova Vulgata
35,4Et ait Moyses ad omnem coetum filiorum Israel: «Iste est sermo, quem praecepit Dominus dicens:
Nova Vulgata 35,5“Separate apud vos donaria Domino”. Omnis voluntarius et proni animi offerat ea Domino: aurum et argentum et aes,
Nova Vulgata 35,6hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum
Nova Vulgata 35,7et pelles arietum rubricatas et pelles delphini, ligna acaciae
Nova Vulgata 35,8et oleum ad luminaria concinnanda et aromata, ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum, 
Nova Vulgata 35,9lapides onychinos et gemmas ad ornatum ephod et pectoralis.
Nova Vulgata
35,10Quisquis vestrum sapiens est, veniat et faciat, quod Dominus imperavit,
Nova Vulgata 35,11habitaculum scilicet et tentorium eius atque operimentum, fibulas et tabulata cum vectibus, columnas et bases;
Nova Vulgata 35,12arcam et vectes, propitiatorium et velum, quod ante illud oppanditur;
Nova Vulgata 35,13mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus;
Nova Vulgata 35,14candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta luminarium;
Nova Vulgata 35,15altare thymiamatis et vectes et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus; velum ad ostium habitaculi;
Nova Vulgata 35,16altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis, labrum et basim eius;
Nova Vulgata 35,17cortinas atrii cum columnis et basibus, velum in foribus atrii;
Nova Vulgata 35,18paxillos habitaculi et atrii cum funiculis suis;
Nova Vulgata 35,19vestimenta texta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes sanctas Aaron pontificis ac vestes filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi».
Nova Vulgata
35,20Egressus est omnis coetus filiorum Israel de conspectu Moysi,
Nova Vulgata 35,21et venit, quisquis erat mentis promptissimae, et attulit sponte sua donaria Domino ad faciendum opus tabernaculi conventus et quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat.
Nova Vulgata 35,22Viri cum mulieribus, omnes voluntarii praebuerunt fibulas et inaures, anulos et dextralia; omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
Nova Vulgata 35,23Si quis habebat hyacinthum et purpuram coccumque, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas et pelles delphini,
Nova Vulgata 35,24argenti aerisque metalla, obtulerunt Domino lignaque acaciae in varios usus.
Nova Vulgata
35,25Sed et mulieres eruditae dederunt, quae neverant, hyacinthum, purpuram et coccum ac byssum
Nova Vulgata 35,26et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
Nova Vulgata 35,27Principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad ephod et pectorale
Nova Vulgata 35,28aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi componendum.
Nova Vulgata 35,29Omnes viri et mulieres mente prompta obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt.
Nova Vulgata
35,30Dixitque Moyses ad filios Israel: «Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae;
Nova Vulgata 35,31implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia ad omne opus,
Nova Vulgata 35,32ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere,
Nova Vulgata 35,33ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, quidquid fabre adinveniri potest.
Nova Vulgata 35,34Dedit quoque in corde eius, ut alios doceret, ipsi et Ooliab filio Achisamech de tribu Dan.
Nova Vulgata 35,35Ambos implevit sapientia, ut faciant opera fabri polymitarii ac plumarii de hyacintho ac purpura coccoque et bysso et textoris, facientes omne opus ac nova quaeque reperientes».