Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 39

Exodus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 39 39,1De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi.
Nova Vulgata
Fecerunt igitur ephod de auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta
2 Fecerunt - Lege cum Sam et Syr wajjaăsû; TM «fecit»
Nova Vulgata opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine.
3 Extenuantes - Lege cum Sam et Syr weqiṣṣăṣû; TM «et extenuavit»
Nova Vulgata 39,4Fasciasque umerales fecerunt ei, cum quibus in utroque latere summitatum suarum copulabatur,
Nova Vulgata 39,5et balteum, quo constringebatur ephod, eiusdem operis et unum cum eo ex auro, et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Nova Vulgata 39,6Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel;
Nova Vulgata posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
7 Posueruntque - Lege cum Sam wajjasī; TM «posuitque»
Nova Vulgata
Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta,
8 Fecerunt - Lege cum Sam et Syr wajjaă; TM «fecit»
Nova Vulgata 39,9quadrangulum duplex mensurae palmi.
Nova Vulgata 39,10Et posuerunt in eo gemmarum ordines quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus;
Nova Vulgata 39,11in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;
Nova Vulgata 39,12in tertio hyacinthus, achates et amethystus;
Nova Vulgata 39,13in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus: inclusi textura aurea per ordines suos.
Nova Vulgata 39,14Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.
Nova Vulgata 39,15Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos opus tortile de auro purissimo
Nova Vulgata 39,16et duos margines aureos totidemque anulos aureos. Porro duos anulos posuerunt in utraque summitate pectoralis;
Nova Vulgata 39,17duos funiculos aureos inseruerunt anulis, qui in pectoralis angulis eminebant.
Nova Vulgata 39,18Duas summitates amborum funiculorum colligaverunt duobus marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.
Nova Vulgata 39,19Et fecerunt duos anulos aureos et posuerunt super duas summitates pectoralis in eius margine interiore contra ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.
Nova Vulgata
39,20Feceruntque duos anulos aureos, quos posuerunt in duabus fasciis umeralibus ephod deorsum in latere eius anteriore secus iuncturam eius super balteum ephod.
Nova Vulgata 39,21Et strinxerunt pectorale anulis eius ad anulos ephod vitta hyacinthina, ut esset super balteum ephod, ne amoveretur ab ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.
Nova Vulgata
Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum
22 Fecerunt quoque - Lege cum Sam et Syr wajja‛ă; TM «fecit»
Nova Vulgata 39,23et capitium in medio eius supra oramque per gyrum sicut in capitio loricae;
Nova Vulgata deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta
24 Bysso - Adde cum 5 mss, Sam, Gr et Syr weš; TM omittit
Nova Vulgata 39,25et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in inferiore parte pallii per gyrum,
Nova Vulgata 39,26ut sit tintinnabulum inter singula mala punica, quibus ornatus incedebat pontifex, quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Nova Vulgata
39,27Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius
Nova Vulgata 39,28et tiaram et ornatum mitrarum ex bysso, feminalia quoque linea ex bysso retorta,
Nova Vulgata 39,29cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura ac cocco, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Nova Vulgata
39,30Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: «Sanctum Domino»;
Nova Vulgata 39,31et strinxerunt eam desuper cum tiara vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Nova Vulgata
39,32Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt.
Nova Vulgata
39,33Et obtulerunt habitaculum et tabernaculum et universam supellectilem, fibulas, tabulas, vectes, columnas ac bases,
Nova Vulgata 39,34opertorium de pellibus arietum rubricatis et operimentum de pellibus delphini, velum,
Nova Vulgata 39,35arcam testimonii, vectes, propitiatorium,
Nova Vulgata 39,36mensam cum vasis suis et propositionis panibus,
Nova Vulgata 39,37candelabrum ex auro puro, lucernas in ordine earum et utensilia earum cum oleo candelabri,
Nova Vulgata 39,38altare aureum et unguentum et thymiama ex aromatibus et velum in introitu tabernaculi,
Nova Vulgata 39,39altare aeneum, craticulam aeneam, vectes et vasa eius omnia, labrum cum basi sua,
Nova Vulgata 39,40tentoria atrii et columnas cum basibus suis, velum in introitu atrii funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium habitaculi in tabernaculo conventus iussa sunt fieri.
Nova Vulgata 39,41Vestes quoque textas, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, et vestes sacras Aaron sacerdotis et vestes filiorum eius
Nova Vulgata 39,42obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Nova Vulgata
39,43Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.