Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 40

Exodus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 40 40,1Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 40,2«Mense primo, die prima mensis eriges habitaculum, tabernaculum conventus,
Nova Vulgata 40,3et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo;
Nova Vulgata 40,4et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis
Nova Vulgata 40,5et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones,
Nova Vulgata 40,6et ante tabernaculum conventus altare holocausti,
Nova Vulgata 40,7et labrum inter altare et tabernaculum conventus et implebis illud aqua.
Nova Vulgata 40,8Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius.
Nova Vulgata 40,9Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum.
Nova Vulgata 40,10Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum.
Nova Vulgata 40,11Et unges labrum cum basi sua et consecrabis illud.
Nova Vulgata 40,12Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua
Nova Vulgata 40,13indues Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio fungatur;
Nova Vulgata 40,14filios eius applicabis et vesties eos tunicis 
Nova Vulgata 40,15et unges eos, sicut unxisti patrem eorum, ut mihi sacerdotio fungantur, et unctio eorum erit eis in sacerdotium sempiternum in generationibus eorum».
Nova Vulgata 40,16Fecitque Moyses omnia, quae praeceperat ei Dominus: sic fecit.
Nova Vulgata
40,17Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum.
Nova Vulgata 40,18Erexitque Moyses illud et posuit bases ac tabulas et vectes statuitque columnas
Nova Vulgata 40,19et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi.
Nova Vulgata 40,20Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper.
Nova Vulgata 40,21Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi.
Nova Vulgata 40,22Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra velum,
Nova Vulgata 40,23ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Nova Vulgata 40,24Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e regione mensae in parte australi,
Nova Vulgata 40,25locatis per ordinem lucernis, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Nova Vulgata 40,26Posuit et altare aureum in tabernaculo conventus coram propitiatorio
Nova Vulgata 40,27et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi.
Nova Vulgata 40,28Posuit et velum in introitu habitaculi
Nova Vulgata 40,29et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi.
Nova Vulgata 40,30Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et altare implens illud aqua;
Nova Vulgata 40,31laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes,
Nova Vulgata 40,32cum ingrederentur tabernaculum conventus et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Nova Vulgata 40,33Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus.
Nova Vulgata
40,34Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum.
Nova Vulgata 40,35Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum.
Nova Vulgata 40,36Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis;
Nova Vulgata 40,37si autem non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque in diem, quo levabatur.
Nova Vulgata 40,38Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.