Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiastes - 1

Ecclesiastes

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 1 1,1Verba Ecclesiastes filii David regis Ierusalem.
Nova Vulgata
1,2«Vanitas vanitatum,

dixit Ecclesiastes,

vanitas vanitatum et omnia vanitas».
Nova Vulgata
1,3Quid lucri est homini

de universo labore suo, quo laborat sub sole?
Nova Vulgata
1,4Generatio praeterit, et generatio advenit,

terra autem in aeternum stat.
Nova Vulgata
1,5Oritur sol, et occidit sol

et ad locum suum anhelat ibique renascitur.
Nova Vulgata
1,6Gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem,

lustrans universa in circuitu pergit spiritus

et in circulos suos revertitur.
Nova Vulgata
1,7Omnia flumina pergunt ad mare, et mare non redundat;

ad locum, unde exeunt, flumina illuc revertuntur in cursu suo.
Nova Vulgata
1,8Cunctae res difficiles;

non potest eas homo explicare sermone.

Non saturatur oculus visu,

nec auris auditu impletur.
Nova Vulgata
1,9Quod fuit,

ipsum est, quod futurum est.

Quod factum est,

ipsum est, quod faciendum est:
Nova Vulgata
1,10nihil sub sole novum.

Si de quadam re dicitur: «Ecce hoc novum est»,

iam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos.
Nova Vulgata
1,11Non est priorum memoria,

sed nec eorum quidem, qui postea futuri sunt,
erit recordatio apud eos,

qui futuri sunt in novissimo.
Nova Vulgata
1,12Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Ierusalem
Nova Vulgata 1,13et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus, quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
Nova Vulgata 1,14Vidi cuncta, quae fiunt sub sole; et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
Nova Vulgata
1,15Quod est curvum, rectum fieri non potest;

et, quod deficiens est, numerari non potest.
Nova Vulgata
1,16Locutus sum ego in corde meo dicens: «Ecce ego magnificavi et apposui sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem; et mens mea contemplata est multam sapientiam et scientiam».
Nova Vulgata 1,17Dedique cor meum, ut scirem sapientiam et scientiam, insipientiam et stultitiam. Et agnovi quod in his quoque esset afflictio spiritus, eo quod
Nova Vulgata
1,18in multa sapientia multus sit maeror;

et, qui addit scientiam, addit et laborem.