Nova Vulgata3 3,1Omnia tempus habent, et momentum suum cuique negotio sub caelo:
Nova Vulgata 3,10Vidi occupationem, quam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
Nova Vulgata 3,2tempus nascendi et tempus moriendi, tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est,
Nova Vulgata 3,3tempus occidendi et tempus sanandi, tempus destruendi et tempus aedificandi,
Nova Vulgata 3,4tempus flendi et tempus ridendi, tempus plangendi et tempus saltandi,
Nova Vulgata 3,5tempus spargendi lapides et tempus eos colligendi, tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus,
Nova Vulgata 3,6tempus quaerendi et tempus perdendi, tempus custodiendi et tempus abiciendi,
Nova Vulgata 3,7tempus scindendi et tempus consuendi, tempus tacendi et tempus loquendi,
Nova Vulgata 3,8tempus dilectionis et tempus odii, tempus belli et tempus pacis.
Nova Vulgata 3,9Quid lucri habet, qui operatur, de labore suo?
Nova Vulgata3,11Cuncta fecit bona in tempore suo; et mundum tradidit cordi eorum, et non inveniet homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
Nova Vulgata3,12Cognovi quod nihil boni esset in eis nisi laetari et facere bene in vita sua.
Nova Vulgata3,13Omnis enim homo, qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.
Nova Vulgata3,14Didici quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere nec auferre, quae fecit Deus, ut timeatur.
Nova Vulgata3,15Quod iam fuit, ipsum est; et, quod futurum est, iam fuit; et Deus requirit, quod abiit.
Nova Vulgata 3,16Et adhuc vidi sub sole: in loco iudicii ibi impietas, et in loco iustitiae ibi iniquitas;
Nova Vulgata 3,17et dixi in corde meo: «Iustum et impium iudicabit Deus, quia tempus omni rei et omnibus occasio».
Nova Vulgata Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus et ostenderet eos in semetipsis similes esse bestiis.
18Ut ostenderet – Lege cum Gr, Syrh, Syr et Hier lar’ôt; TM «ut videret»
Nova Vulgata3,19Quoniam sors filiorum hominis et iumentorum una est atque eadem: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; et idem spiritus omnibus: nihil habet homo iumento amplius, quia omnia vanitas.
Nova Vulgata3,20Et omnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt omnia, et in terram omnia pariter revertuntur.
Nova Vulgata 3,21Quis novit, si spiritus filiorum hominis ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum in terram?
Nova Vulgata3,22Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo; nam haec est pars illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat?