Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiastes - 8

Ecclesiastes

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 8
8,1Quis talis, ut sapiens est?

Et quis cognovit solutionem rerum?

Sapientia hominis illuminat vultum eius,

et durities faciei illius commutatur.
Nova Vulgata
Os regis observa et propter iuramenta Dei
2 Observa – Lege cum verss antiquis ’et particulam accusativi; TM «ego»
Nova Vulgata 8,3ne festines recedere a facie eius neque permaneas in re mala, quia omne, quod voluerit, faciet.
Nova Vulgata 8,4Quia sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: «Quare ita facis?».
Nova Vulgata 8,5Qui custodit praeceptum, non experietur quidquam mali; tempus et iudicium cor sapientis intellegit.
Nova Vulgata 8,6Omni enim negotio tempus est et iudicium, et multa hominis afflictio;
Nova Vulgata 8,7ignorat enim quid futurum sit, nam quomodo sit futurum, quis nuntiabit ei?
Nova Vulgata 8,8Non est in hominis potestate dominari super spiritum nec cohibere spiritum, nec habet potestatem supra diem mortis, nec ulla remissio est ingruente bello, neque salvabit impietas impium.
Nova Vulgata
8,9Omnia haec consideravi et dedi cor meum cunctis operibus, quae fiunt sub sole, quo tempore dominatur homo homini in malum suum.
Nova Vulgata 8,10Et ita vidi impios sepultos, discedentes de loco sancto; in oblivionem cadere in civitate, quod ita egerunt: sed et hoc vanitas est.
Nova Vulgata 8,11Etenim, quia non profertur cito sententia contra opera mala, ideo cor filiorum hominum repletur, ut perpetrent mala.
Nova Vulgata 8,12Nam peccator centies facit malum et prolongat sibi dies; verumtamen novi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius.
Nova Vulgata 8,13Non sit bonum impio, nec prolongabit dies suos quasi umbram, qui non timet faciem Domini.
Nova Vulgata 8,14Est vanitas, quae fit super terram: sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum, et sunt impii, quibus bona proveniunt, quasi iustorum facta habeant; sed et hoc vanissimum iudico.
Nova Vulgata 8,15Laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae suae, quos dedit ei Deus sub sole.
Nova Vulgata 8,16Cum apposui cor meum, ut scirem sapientiam et intellegerem occupationem, quae versatur in terra, quod diebus et noctibus somnum non capit oculis,
Nova Vulgata 8,17ecce intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum, quae fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit homo ad quaerendum, tanto minus inveniet; etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.