Nova Vulgata10Iudex sapiens instituet populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
Gr II: 9 La: 21 9-12 Vv. aliter ac in Vg ordinantur
Nova Vulgata 10,2Secundum iudicem populi sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.
Nova Vulgata 10,3Rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.
Nova Vulgata 10,4In manu Dei potestas terrae, et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.
Nova Vulgata 10,5In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum.
Nova Vulgata 10,6Pro omni iniuria proximi ne rependas et nihil agas in operibus superbiae.
Nova Vulgata 10,7Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et utrisque execrabilis omnis vexatio.
Nova Vulgata 10,8Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et contumelias et divitias dolosas.
Nova Vulgata 10,9Avaro autem nihil est scelestius, hic enim et animam suam venalem habet.
Nova Vulgata 10,10Quid superbit terra et cinis? Quoniam in vita sua proiecit intima sua.
Nova Vulgata 10,11Languor prolixior gravat medicum, brevis languor serenat medicum.
Nova Vulgata 10,12Omnis potentatus brevis vita, sic et rex hodie est et cras morietur.
Nova Vulgata 10,13Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes.
Nova Vulgata 10,14Initium superbiae hominis apostatare a Deo;
Nova Vulgata 10,15et ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius. Quoniam initium omnis peccati est superbia, qui tenuerit illam, ebulliet maledictum, et subvertet eum in finem.
Nova Vulgata 10,16Propterea mirabiles fecit Dominus plagas malorum et destruxit eos usque in finem.
Nova Vulgata 10,17Sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro eis.
Nova Vulgata 10,18Radices gentium superbarum eradicavit Deus et plantavit humiles pro ipsis.
Nova Vulgata 10,19Terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum.
Nova Vulgata 10,20Arefecit ex ipsis et disperdidit eos et cessare fecit memoriam eorum a terra.
Nova Vulgata 10,21Memoriam superborum perdidit Deus et reliquit memoriam humilium sensu.
Nova Vulgata 10,22Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nato mulierum.
Nova Vulgata 10,23Semen hominum honoratum hoc, quod timet Deum; semen autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandata Domini.
Nova Vulgata 10,24In medio fratrum rector illorum in honore; et, qui timent Dominum, erunt in oculis illius.
Nova Vulgata 10,25Peregrinus, advena et pauper: timor Dei est gloria eorum.
Nova Vulgata 10,26Noli despicere hominem iustum pauperem et noli magnificare virum peccatorem divitem.
Nova Vulgata 10,27Magnus et iudex et potens est in honore, sed non est maior illo, qui timet Deum.
Nova Vulgata 10,28Servo sensato liberi servient; et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus.
Nova Vulgata 10,29Noli extollere te in faciendo opere tuo et noli gloriari in tempore angustiae tuae.
Nova Vulgata 10,30Melior est, qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane.
Nova Vulgata 10,31Fili, in mansuetudine honora animam tuam et da illi victum cultumque secundum meritum suum.
Nova Vulgata 10,32Peccantem in animam suam quis iustificabit? Et quis honorificabit exhonorantem animam suam?
Nova Vulgata 10,33Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum, et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam.
Nova Vulgata 10,34Qui autem honoratur in paupertate, quanto magis in substantia! Et, qui exhonoratur in substantia, quanto magis in paupertate!