Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 10

Ecclesiasticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 10 Iudex sapiens instituet populum suum,

et principatus sensati stabilis erit.

Gr II: 9
La: 21
9-12 Vv. aliter ac in Vg ordinantur
Nova Vulgata
10,2Secundum iudicem populi sic et ministri eius,

et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.

Nova Vulgata
10,3Rex insipiens perdet populum suum,

et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.

Nova Vulgata
10,4In manu Dei potestas terrae,

et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.

Nova Vulgata
10,5In manu Dei prosperitas hominis,

et super faciem scribae imponet honorem suum.

Nova Vulgata
10,6Pro omni iniuria proximi ne rependas

et nihil agas in operibus superbiae.

Nova Vulgata
10,7Odibilis coram Deo est et hominibus superbia,

et utrisque execrabilis omnis vexatio.

Nova Vulgata
10,8Regnum a gente in gentem transfertur

propter iniustitias et contumelias et divitias dolosas.

Nova Vulgata
10,9Avaro autem nihil est scelestius,

hic enim et animam suam venalem habet.

Nova Vulgata
10,10Quid superbit terra et cinis?

Quoniam in vita sua proiecit intima sua.

Nova Vulgata
10,11Languor prolixior gravat medicum,

brevis languor serenat medicum.
Nova Vulgata
10,12Omnis potentatus brevis vita,

sic et rex hodie est et cras morietur.

Nova Vulgata
10,13Cum enim morietur homo,

hereditabit serpentes et bestias et vermes.

Nova Vulgata
10,14Initium superbiae hominis apostatare a Deo;
Nova Vulgata
10,15et ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius.

Quoniam initium omnis peccati est superbia,

qui tenuerit illam, ebulliet maledictum,

et subvertet eum in finem.

Nova Vulgata
10,16Propterea mirabiles fecit Dominus plagas malorum

et destruxit eos usque in finem.

Nova Vulgata
10,17Sedes ducum superborum destruxit Deus

et sedere fecit mites pro eis.

Nova Vulgata
10,18Radices gentium superbarum eradicavit Deus

et plantavit humiles pro ipsis.

Nova Vulgata
10,19Terras gentium evertit Dominus

et perdidit eas usque ad fundamentum.

Nova Vulgata
10,20Arefecit ex ipsis et disperdidit eos

et cessare fecit memoriam eorum a terra.
Nova Vulgata
10,21Memoriam superborum perdidit Deus

et reliquit memoriam humilium sensu.

Nova Vulgata
10,22Non est creata hominibus superbia,

neque iracundia nato mulierum.

Nova Vulgata
10,23Semen hominum honoratum hoc,
quod timet Deum;

semen autem hoc exhonorabitur,
quod praeterit mandata Domini.

Nova Vulgata
10,24In medio fratrum rector illorum in honore;

et, qui timent Dominum, erunt in oculis illius.

Nova Vulgata
10,25Peregrinus, advena et pauper:

timor Dei est gloria eorum.

Nova Vulgata
10,26Noli despicere hominem iustum pauperem

et noli magnificare virum peccatorem divitem.

Nova Vulgata
10,27Magnus et iudex et potens est in honore,

sed non est maior illo, qui timet Deum.

Nova Vulgata
10,28Servo sensato liberi servient;

et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus.

Nova Vulgata
10,29Noli extollere te in faciendo opere tuo

et noli gloriari in tempore angustiae tuae.

Nova Vulgata
10,30Melior est, qui operatur et abundat in omnibus,

quam qui gloriatur et eget pane.

Nova Vulgata
10,31Fili, in mansuetudine honora animam tuam

et da illi victum cultumque secundum meritum suum.

Nova Vulgata
10,32Peccantem in animam suam quis iustificabit?

Et quis honorificabit exhonorantem animam suam?
Nova Vulgata
10,33Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum,

et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam.

Nova Vulgata
10,34Qui autem honoratur in paupertate, quanto magis in substantia!

Et, qui exhonoratur in substantia, quanto magis in paupertate!