Nova Vulgata11Sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet.
Gr II: 15-16 La: 32acd. 34b
Nova Vulgata 11,2Non laudes virum in specie sua neque spernas hominem deformem in visu suo.
Nova Vulgata 11,3Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.
Nova Vulgata 11,4In vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris, quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et absconsa et invisa hominibus opera illius.
Nova Vulgata 11,5Multi tyranni sederunt in terra, et insuspicabilis portavit diadema.
Nova Vulgata 11,6Multi potentes exhonorati sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.
Nova Vulgata 11,7Priusquam interroges, ne vituperes quemquam, sed, postquam interrogaveris, corripe iuste.
Nova Vulgata 11,8Priusquam audias, ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui.
Nova Vulgata 11,9De ea re, quae te non molestat, ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas.
Nova Vulgata 11,10Fili, ne in multis sint actus tui; etsi festinaveris, non eris immunis a delicto: si enim persecutus fueris, non apprehendes, et non effugies, si discurreris.
Nova Vulgata 11,11Est homo laborans et festinans et dolens et tanto magis non abundabit.
Nova Vulgata 11,12Est homo marcidus egens susceptione, plus deficiens virtute et abundans paupertate;
Nova Vulgata 11,13et oculus Dei respexit illum in bono et erexit eum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius: et mirati sunt in illo multi.
Nova Vulgata 11,14Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt.
Nova Vulgata 11,15Sapientia et disciplina et scientia legis apud Dominum; dilectio et viae bonorum apud ipsum.
Nova Vulgata 11,16Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt; qui autem exsultant in malis, consenescunt in malo.
Nova Vulgata 11,17Datio Dei permanet iustis, et beneplacitum illius successus habebit in aeternum.
Nova Vulgata 11,18Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars mercedis illius
Nova Vulgata 11,19in eo quod dicit: «Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus»;
Nova Vulgata 11,20et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquet omnia aliis et morietur.
Nova Vulgata 11,21Sta in mandato tuo et in illo conversare et in opere mandatorum tuorum veterasce.
Nova Vulgata 11,22Ne mireris in operibus peccatorum; confide autem in Deo et mane in labore tuo.
Nova Vulgata 11,23Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem.
Nova Vulgata 11,24Benedictio Dei in mercede iusti continuo, et in hora veloci successus illius fructificat.
Nova Vulgata 11,25Ne dicas: «Quid est mihi opus? Et, quae erunt mihi ex hoc bona?».
Nova Vulgata 11,26Ne dicas: «Sufficiens mihi sum; et, quid ex hoc nunc pessimabor?»
Nova Vulgata 11,27In die bonorum ne immemor sis malorum et in die malorum ne immemor sis bonorum,
Nova Vulgata 11,28quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas.
Nova Vulgata 11,29Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius.
Nova Vulgata 11,30Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in extremis suis agnoscitur vir.
Nova Vulgata 11,31Non omnem hominem inducas in domum tuam, multae enim sunt insidiae dolosi.
Nova Vulgata 11,32Sicut enim eructant praecordia foetentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum, sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui.
Nova Vulgata 11,33Bona enim in mala convertens insidiator et in electis imponet maculam.
Nova Vulgata 11,34A scintilla una augentur carbones, et ab uno doloso augetur sanguis; homo vero peccator sanguini insidiatur.
Nova Vulgata 11,35Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala; ne forte inducat super te maculam in perpetuum.
Nova Vulgata 11,36Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis.