Nova Vulgata12Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa.
La: 3c-4
Nova Vulgata 12,2Benefac iusto et invenies retributionem magnam et, si non ab ipso, certe a Domino.
Nova Vulgata 12,3Non est enim ei bene, qui assiduus est in malis et eleemosynas non dat, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus.
Nova Vulgata 12,4Da misericordi et ne suscipias peccatorem; et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in diem vindictae.
Nova Vulgata 12,5Da bono et non receperis peccatorem.
Nova Vulgata 12,6Benefac humili et non dederis impio; vasa belli ne dederis illi, ne in ipsis potentior te sit.
Nova Vulgata 12,7Nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quaecumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam.
Nova Vulgata 12,8Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus.
Nova Vulgata 12,9In bonis viri etiam inimici illius sunt amici, et in malis etiam amicus discedit.
Nova Vulgata 12,10Non credas inimico tuo in aeternum, sicut enim aeramentum aeruginat nequitia illius;
Nova Vulgata 12,11et, si humiliatus vadat curvus, adice animum tuum et custodi te ab illo et fias ei sicut qui extergit speculum, et cognosces quoniam in finem aeruginavit.
Nova Vulgata 12,12Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris.
Nova Vulgata 12,13Quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus, qui appropiant bestiis? Et sic qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius: non evadet, donec incendat eum ignis.
Nova Vulgata 12,14Una hora tecum permanebit; si autem declinaveris, non supportabit.
Nova Vulgata 12,15In labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam.
Nova Vulgata 12,16In oculis suis lacrimatur inimicus et, si invenerit opportunitatem, non satiabitur sanguine.
Nova Vulgata 12,17Si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem,
Nova Vulgata 12,18et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas.
Nova Vulgata 12,19Caput suum movebit et plaudet manu et multa susurrans commutabit vultum suum.