Nova Vulgata13Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et, qui communicaverit superbo, induet superbiam.
La: 9. 11 Gr II: 17-18
Nova Vulgata 13,2Pondus super te ne tollas et honestiori et ditiori te ne socius fueris.
Nova Vulgata 13,3Quid communicabit caccabus ad ollam? Quando enim se colliserint, confringetur.
Nova Vulgata 13,4Dives iniuste egit et fremet, pauper autem laesus, ipse supplicabit.
Nova Vulgata 13,5Si utilis fueris, assumet te et si non habueris, derelinquet te.
Nova Vulgata 13,6Si habes, convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te.
Nova Vulgata 13,7Si necessarius illi fueris, ludet te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet: «Quid opus est tibi?».
Nova Vulgata 13,8Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter et in novissimo deridebit te; et postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te.
Nova Vulgata 13,9Humiliare Deo et exspecta manus eius.
Nova Vulgata 13,10Attende, ne seductus in stultitiam humilieris.
Nova Vulgata 13,11Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
Nova Vulgata 13,12Advocatus a potentiore discede, et eo magis te advocabit.
Nova Vulgata 13,13Ne accedas, ne impingaris; et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
Nova Vulgata 13,14Ne retineas ex aequo loqui cum illo nec credas multis verbis illius; ex multa enim loquela tentabit te et subridens inquiret de absconditis tuis.
Nova Vulgata 13,15Immitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis.
Nova Vulgata 13,16Cave tibi et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas.
Nova Vulgata 13,17Audiens vero illa ex somno evigila
Nova Vulgata 13,18Omni vita tua dilige Deum et invoca illum in salutem tuam.
Nova Vulgata 13,19Omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi.
Nova Vulgata 13,20Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
Nova Vulgata 13,21Quid communicabit lupus agno? Sic peccator iusto.
Nova Vulgata 13,22Quae pax hyaenae ad canem? Aut quae pars diviti ad pauperem?
Nova Vulgata 13,23Venatio leonis onager in eremo, sic et pascua divitum sunt pauperes.
Nova Vulgata 13,24Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et exsecratio divitis pauper.
Nova Vulgata 13,25Dives commotus confirmatur ab amicis suis, humilis autem, cum ceciderit, expelletur et a notis.
Nova Vulgata 13,26Diviti decepto multi recuperatores: locutus est nefaria, et iustificaverunt illum;
Nova Vulgata 13,27humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus.
Nova Vulgata 13,28Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent;
Nova Vulgata13,29pauper locutus est, et dicunt: «Quis est hic?» et, si offenderit, insuper subvertent illum.
Nova Vulgata 13,30Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii.
Nova Vulgata13,31Cor hominis immutat faciem illius sive in bona sive in mala.
Nova Vulgata 13,32Vestigium cordis boni facies hilaris: difficile invenies et cum labore.