Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 13

Ecclesiasticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 13 Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea;

et, qui communicaverit superbo, induet superbiam.

La: 9. 11
Gr II: 17-18
Nova Vulgata
13,2Pondus super te ne tollas

et honestiori et ditiori te ne socius fueris.
Nova Vulgata
13,3Quid communicabit caccabus ad ollam?

Quando enim se colliserint, confringetur.

Nova Vulgata
13,4Dives iniuste egit et fremet,

pauper autem laesus, ipse supplicabit.

Nova Vulgata
13,5Si utilis fueris, assumet te
et
si non habueris, derelinquet te.

Nova Vulgata
13,6Si habes, convivet tecum et evacuabit te

et ipse non dolebit super te.

Nova Vulgata
13,7Si necessarius illi fueris, ludet te

et subridens spem dabit narrans tibi bona

et dicet: «Quid opus est tibi?».

Nova Vulgata
13,8Et confundet te in cibis suis,

donec te exinaniat bis et ter

et in novissimo deridebit te;

et postea videns derelinquet te

et caput suum movebit ad te.
Nova Vulgata
13,9Humiliare Deo et exspecta manus eius.
Nova Vulgata
13,10Attende, ne seductus in stultitiam humilieris.
Nova Vulgata
13,11Noli esse humilis in sapientia tua,

ne humiliatus in stultitiam seducaris.

Nova Vulgata
13,12Advocatus a potentiore discede,

et eo magis te advocabit.

Nova Vulgata
13,13Ne accedas, ne impingaris;

et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.

Nova Vulgata
13,14Ne retineas ex aequo loqui cum illo
nec credas multis verbis illius;

ex multa enim loquela tentabit te

et subridens inquiret de absconditis tuis.

Nova Vulgata
13,15Immitis animus illius conservabit verba tua

et non parcet de malitia et de vinculis.
Nova Vulgata
13,16Cave tibi et attende diligenter auditui tuo,

quoniam cum subversione tua ambulas.

Nova Vulgata
13,17Audiens vero illa

ex somno evigila
Nova Vulgata
13,18Omni vita tua dilige Deum

et invoca illum in salutem tuam.
Nova Vulgata
13,19Omne animal diligit simile sibi:

sic et omnis homo proximum sibi.
Nova Vulgata
13,20Omnis caro ad similem sibi coniungetur,

et omnis homo simili sui sociabitur.

Nova Vulgata
13,21Quid communicabit lupus agno?

Sic peccator iusto.

Nova Vulgata
13,22Quae pax hyaenae ad canem?

Aut quae pars diviti ad pauperem?

Nova Vulgata
13,23Venatio leonis onager in eremo,

sic et pascua divitum sunt pauperes.

Nova Vulgata
13,24Et sicut abominatio est superbo humilitas,

sic et exsecratio divitis pauper.

Nova Vulgata
13,25Dives commotus confirmatur ab amicis suis,
humilis autem, cum ceciderit, expelletur et a notis.

Nova Vulgata
13,26Diviti decepto multi recuperatores:

locutus est nefaria, et iustificaverunt illum;

Nova Vulgata
13,27humilis deceptus est, insuper et arguitur:

locutus est sensate, et non est datus ei locus.
Nova Vulgata
13,28Dives locutus est, et omnes tacuerunt,

et verbum illius usque ad nubes perducent;

Nova Vulgata 13,29pauper locutus est, et dicunt: «Quis est hic?»

et, si offenderit, insuper subvertent illum.
Nova Vulgata
13,30Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia,

et nequissima paupertas in ore impii.
Nova Vulgata 13,31Cor hominis immutat faciem illius

sive in bona sive in mala.

Nova Vulgata
13,32Vestigium cordis boni facies hilaris:

difficile invenies et cum labore.