Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 16

Ecclesiasticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 16 Ne iucunderis in filiis impiis;
si multiplicentur, non oblecteris super ipsos,

si non est timor Dei cum illis.

La: 15c. 20b. 25abe
Gr II: 22d
Nova Vulgata
16,2Non credas vitae illorum

et ne respexeris in labores eorum.

Nova Vulgata
16,3Melior est enim unus timens Deum
quam mille filii impii;

Nova Vulgata
16,4et potius est mori sine filiis

quam relinquere filios impios.

Nova Vulgata
16,5Ab uno sensato inhabitabitur patria,

tribus autem impiorum deseretur.

Nova Vulgata
16,6Multa talia vidit oculus meus,

et fortiora horum audivit auris mea.

Nova Vulgata
16,7In synagoga peccantium exardebit ignis,

et in gente incredibili exardescet ira.

Nova Vulgata
16,8Non exoraverunt eum antiqui gigantes,

qui rebelles fuerunt confidentes suae virtuti.

Nova Vulgata
16,9Et non pepercit accolis Lot

et exsecratus est eos prae superbia verbi illorum;

Nova Vulgata
16,10non misertus est gentis anathematis,

qui depulsi sunt in peccatis suis.

Nova Vulgata
16,11Et sicut sescenta milia peditum,

qui congregati sunt in duritia cordis sui;

et, si unus fuisset cervicatus,

mirum si fuisset immunis:

Nova Vulgata
16,12misericordia enim et ira est cum illo,

sustinens, exorabilis et effundens iram.

Nova Vulgata
16,13ecundum multam misericordiam suam, sic et correptio illius:

hominem secundum opera sua iudicat.

Nova Vulgata
16,14Non effugiet in rapina peccator,

et non irrita erit sustinentia iusti.

Nova Vulgata
16,15Omni misericordiae erit merces:

unusquisque secundum meritum operum suorum inveniet coram se

et secundum intellectum peregrinationis ipsius.

Dominus induravit cor pharaonis, ne agnosceret illum,

ut opera sua innotescerent sub caelo.

Misericordia eius apparuit omnibus creaturis eius,

lucem suam et tenebras dispertiit filiis hominum.

Nova Vulgata
16,16Non dicas: «A Deo abscondar!

Et, ex summo quis mei memorabitur?

Nova Vulgata
16,17In populo magno non agnoscar;

quae est enim anima mea in tam immensa creatura?».

Nova Vulgata
16,18Ecce caelum et caeli caelorum,

abyssus et universa terra et quae in eis sunt,

in visitatione illius commovebuntur;

Nova Vulgata
16,19montes simul et colles et fundamenta terrae,

cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.

Nova Vulgata
16,20Et in omnibus his non apponet cor,

etenim omne cor intellegitur ab illo.
Nova Vulgata
16,21Et vias illius quis intellegit

et procellam, quam nec oculus videbit hominis?

Nova Vulgata
16,22Nam plurima illius opera sunt in absconsis,

et opera iustitiae eius quis enuntiabit, aut quis sustinebit?

Longe enim est decretum,

et interrogatio omnium in consummatione est.
Nova Vulgata
16,23Qui minoratur corde, cogitat ista,

et vir imprudens et errans cogitat stulta.

Nova Vulgata
16,24Audi me, fili, et disce prudentiam sensus,
Nova Vulgata
16,25et dicam in aequitate disciplinam

et scrutabor enarrare sapientiam;

et in verbis meis attende in corde tuo.

Edico in aequitate spiritus virtutes,

quas posuit Deus in opera sua ab initio,

et in veritate enuntio scientiam eius.

Nova Vulgata
16,26Quando creavit Deus opera sua ab initio
et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum,

Nova Vulgata
16,27ornavit in aeternum opera illorum

et dominatum eorum in generationibus suis.

Nec esurierunt nec laboraverunt

et non destiterunt ab operibus suis.

Nova Vulgata
16,28Unusquisque proximum sibi non angustiavit,
Nova Vulgata
16,29et usque in aeternum non erunt incredibiles verbo illius.
Nova Vulgata
16,30Post haec Deus in terram respexit
et complevit illam bonis suis;
Nova Vulgata
16,31anima omnis vitalis cooperuit faciem ipsius,

et in ipsam iterum reversio illorum.