Nova Vulgata18Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum.
La: 22c. 29b Gr II: 33c
Nova Vulgata 18,2Quis sufficit enarrare opera illius?
Nova Vulgata 18,3Et quis investigabit magnalia eius?
Nova Vulgata 18,4Virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit? Aut quis adiciet enarrare misericordiam eius?
Nova Vulgata 18,5Non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei;
Nova Vulgata 18,6cum consummaverit homo, tunc incipiet et, cum quieverit, aporiabitur.
Nova Vulgata 18,7Quid est homo, quis defectus, et quae est utilitas illius? Et quid est bonum, aut quid nequam illius?
Nova Vulgata 18,8Numerus dierum hominum ut multum centum anni, quasi gutta aquae maris deputati sunt, et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi.
Nova Vulgata 18,9Propter hoc patiens est Deus in illis et effundit super eos misericordiam suam.
Nova Vulgata 18,10Vidit praesumptionem cordis eorum, quoniam mala est; et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.
Nova Vulgata 18,11Ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit eis viam aequitatis.
Nova Vulgata 18,12Miseratio hominis circa proximum suum, misericordia autem Dei super omnem carnem.
Nova Vulgata 18,13Qui reprehendit, docet et erudit quasi pastor dirigens gregem suum.
Nova Vulgata 18,14Miseretur excipientibus doctrinam miserationis et festinantibus in iudiciis eius.
Nova Vulgata 18,15Fili, in bonis non des querelam et in omni dato non des tristitiam verbi mali.
Nova Vulgata 18,16Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum.
Nova Vulgata 18,17Nonne ecce verbum super datum bonum? Sed utraque cum homine gratioso.
Nova Vulgata 18,18Stultus acriter improperabit, et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
Nova Vulgata 18,19Ante iudicium para advocatum tibi et, antequam loquaris, disce.
Nova Vulgata 18,20Ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga teipsum et in hora visitationis invenies propitiationem.
Nova Vulgata 18,21Ante languorem humilia te et in tempore peccati ostende conversionem tuam.
Nova Vulgata 18,22Non sinas te impediri reddere votum tempore opportuno et ne tardes usque ad mortem iustificari, quoniam merces Dei manet in aeternum.
Nova Vulgata 18,23Ante votum praepara animam tuam et noli esse quasi homo, qui tentat Dominum.
Nova Vulgata 18,24Memento irae in die consummationis et, suo tempore, retributionis in conversione faciei.
Nova Vulgata 18,25Memento famis in tempore abundantiae et necessitatum paupertatis in die divitiarum.
Nova Vulgata 18,26A mane usque ad vesperam mutatur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei.
Nova Vulgata 18,27Homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum cavebit a malitia.
Nova Vulgata 18,28Omnis astutus agnoscit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem.
Nova Vulgata 18,29Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et effuderunt tamquam pluviam proverbia et iudicia.
Nova Vulgata 18,30De continentia animae. Post concupiscentias tuas non eas et a voluptatibus tuis te contine;
Nova Vulgata 18,31si praestes animae tuae beneplacitum concupiscentiae, faciet te in gaudium inimicis tuis.
Nova Vulgata 18,32Ne oblecteris in multa epulatione; duplex enim portio est paupertas illius.
Nova Vulgata 18,33Ne fueris ganeo et potator, cum nihil tibi est in sacculo: eris enim invidus vitae tuae.