Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 18

Ecclesiasticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 18 Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul.

Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum.
La: 22c. 29b
Gr II: 33c
Nova Vulgata
18,2Quis sufficit enarrare opera illius?
Nova Vulgata
18,3Et quis investigabit magnalia eius?
Nova Vulgata
18,4Virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit?

Aut quis adiciet enarrare misericordiam eius?

Nova Vulgata
18,5Non est minuere neque adicere

nec est invenire magnalia Dei;

Nova Vulgata
18,6cum consummaverit homo, tunc incipiet

et, cum quieverit, aporiabitur.

Nova Vulgata
18,7Quid est homo, quis defectus, et quae est utilitas illius?

Et quid est bonum, aut quid nequam illius?

Nova Vulgata
18,8Numerus dierum hominum ut multum centum anni,

quasi gutta aquae maris deputati sunt,

et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi.

Nova Vulgata
18,9Propter hoc patiens est Deus in illis

et effundit super eos misericordiam suam.

Nova Vulgata
18,10Vidit praesumptionem cordis eorum, quoniam mala est;

et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.

Nova Vulgata
18,11Ideo adimplevit propitiationem suam in illis

et ostendit eis viam aequitatis.

Nova Vulgata
18,12Miseratio hominis circa proximum suum,

misericordia autem Dei super omnem carnem.

Nova Vulgata
18,13Qui reprehendit, docet et erudit

quasi pastor dirigens gregem suum.

Nova Vulgata
18,14Miseretur excipientibus doctrinam miserationis

et festinantibus in iudiciis eius.

Nova Vulgata
18,15Fili, in bonis non des querelam

et in omni dato non des tristitiam verbi mali.

Nova Vulgata
18,16Nonne ardorem refrigerabit ros?

Sic et verbum melius quam datum.

Nova Vulgata
18,17Nonne ecce verbum super datum bonum?

Sed utraque cum homine gratioso.

Nova Vulgata
18,18Stultus acriter improperabit,

et datus indisciplinati tabescere facit oculos.

Nova Vulgata
18,19Ante iudicium para advocatum tibi

et, antequam loquaris, disce.
Nova Vulgata
18,20Ante languorem adhibe medicinam

et ante iudicium interroga teipsum

et in hora visitationis invenies propitiationem.

Nova Vulgata
18,21Ante languorem humilia te

et in tempore peccati ostende conversionem tuam.

Nova Vulgata
18,22Non sinas te impediri reddere votum tempore opportuno

et ne tardes usque ad mortem iustificari,

quoniam merces Dei manet in aeternum.

Nova Vulgata
18,23Ante votum praepara animam tuam

et noli esse quasi homo, qui tentat Dominum.

Nova Vulgata
18,24Memento irae in die consummationis

et, suo tempore, retributionis in conversione faciei.

Nova Vulgata
18,25Memento famis in tempore abundantiae

et necessitatum paupertatis in die divitiarum.

Nova Vulgata
18,26A mane usque ad vesperam mutatur tempus,

et haec omnia citata in oculis Dei.

Nova Vulgata
18,27Homo sapiens in omnibus metuet
et in diebus delictorum cavebit a malitia.
Nova Vulgata
18,28Omnis astutus agnoscit sapientiam

et invenienti eam dabit confessionem.

Nova Vulgata
18,29Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt

et intellexerunt veritatem et iustitiam

et effuderunt tamquam pluviam proverbia et iudicia.

Nova Vulgata
18,30De continentia animae.

Post concupiscentias tuas non eas

et a voluptatibus tuis te contine;

Nova Vulgata
18,31si praestes animae tuae beneplacitum concupiscentiae,

faciet te in gaudium inimicis tuis.

Nova Vulgata
18,32Ne oblecteris in multa epulatione;

duplex enim portio est paupertas illius.

Nova Vulgata
18,33Ne fueris ganeo et potator,

cum nihil tibi est in sacculo:

eris enim invidus vitae tuae.