Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 20

Ecclesiasticus

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 20 Quam bonum est arguere quam irasci,

et confitentem in oratione non prohibere!

La: 4. 24c. 30b
Gr II: 24c. 30b
Nova Vulgata
20,2Concupiscentia spadonis devirginans iuvenculam:
Nova Vulgata
20,3sic qui facit per vim iudicium iniquum.
Nova Vulgata
20,4Quam bonum est correptum manifestare paenitentiam!

Sic enim effugies voluntarium peccatum.

Nova Vulgata
20,5Est tacens, qui invenitur sapiens,

et est odibilis, quia procax est ad loquendum.

Nova Vulgata
20,6Est tacens non habens responsum,

et est tacens sciens tempus aptum.

Nova Vulgata
20,7Homo sapiens tacebit usque ad tempus,

lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.

Nova Vulgata
20,8Qui multis utitur verbis, exsecrabitur;

et, qui potestatem sibi assumit iniuste, odietur.

Nova Vulgata
20,9Est processus in malis viro indisciplinato,

et est inventio in detrimentum.

Nova Vulgata
20,10Est datum, quod non est utile,

et est datum, cuius retributio duplex.

Nova Vulgata
20,11Est propter gloriam minoratio,

et est qui ab humilitate levat caput.

Nova Vulgata
20,12Est qui multa redimat modico pretio

et restituens ea in septuplum.

Nova Vulgata
20,13Sapiens in verbis seipsum amabilem facit,

gratiae autem fatuorum effundentur.
Nova Vulgata
20,14Datum insipientis non erit utile tibi,

oculi enim illius septemplices sunt:
Nova Vulgata
20,15exigua dabit et multa improperabit,

et apertio oris illius quasi clamantis.

Nova Vulgata
20,16Hodie feneratur quis et cras expetit:

odibilis est homo huiusmodi.

Nova Vulgata
20,17Fatuus dicit: «Non est mihi amicus,
et non est gratia bonis meis».

Nova Vulgata
20,18Qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt.

Quoties et quanti irridebunt eum!

Nova Vulgata
20,19Neque enim, quod habendum erat, directo sensu distribuit,

similiter et, quod non erat habendum, est indifferens ei.

Nova Vulgata
20,20Melius lapsus in pavimento quam lapsus linguae:

sic casus malorum festinanter veniet.

Nova Vulgata
20,21Homo acharis quasi fabula importuna;

in ore indisciplinatorum assidua erit.

Nova Vulgata
20,22Ex ore fatui reprobabitur parabola,

non enim dicit illam in tempore suo.

Nova Vulgata
20,23Est qui vetatur peccare prae inopia,
et in requie sua non stimulabitur.

Nova Vulgata
20,24Est qui perdit animam suam prae confusione,

et ab imprudenti persona perdet eam;

personae autem acceptione perdet se.

Nova Vulgata
20,25Est qui prae confusione promittit amico,

et lucratus est eum inimicum gratis.

Nova Vulgata
20,26Opprobrium nequam in homine mendacium,

et in ore indisciplinatorum assidue erit.

Nova Vulgata
20,27Potior fur quam assiduitas viri mendacis;

perditionem autem ambo hereditabunt.

Nova Vulgata
20,28Mos hominis mendacis est sine honore,

et confusio illius cum ipso sine intermissione.

Nova Vulgata
20,29Verbum parabolarum.

Sapiens in verbis producet seipsum,

et homo prudens placebit magnatis.

Nova Vulgata
20,30Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum,

et, qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur;

qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem.

Nova Vulgata
20,31Xenia et dona excaecant oculos iudicum

et quasi camus in ore avertunt correptiones eorum.

Nova Vulgata
20,32Sapientia absconsa et thesaurus invisus,

quae utilitas in utrisque?

Nova Vulgata
20,33Melior est, qui celat insipientiam suam,

quam homo, qui abscondit sapientiam suam.