Nova Vulgata20Quam bonum est arguere quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere!
La: 4. 24c. 30b Gr II: 24c. 30b
Nova Vulgata 20,2Concupiscentia spadonis devirginans iuvenculam:
Nova Vulgata 20,3sic qui facit per vim iudicium iniquum.
Nova Vulgata 20,4Quam bonum est correptum manifestare paenitentiam! Sic enim effugies voluntarium peccatum.
Nova Vulgata 20,5Est tacens, qui invenitur sapiens, et est odibilis, quia procax est ad loquendum.
Nova Vulgata 20,6Est tacens non habens responsum, et est tacens sciens tempus aptum.
Nova Vulgata 20,7Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
Nova Vulgata 20,8Qui multis utitur verbis, exsecrabitur; et, qui potestatem sibi assumit iniuste, odietur.
Nova Vulgata 20,9Est processus in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.
Nova Vulgata 20,10Est datum, quod non est utile, et est datum, cuius retributio duplex.
Nova Vulgata 20,11Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levat caput.
Nova Vulgata 20,12Est qui multa redimat modico pretio et restituens ea in septuplum.
Nova Vulgata 20,13Sapiens in verbis seipsum amabilem facit, gratiae autem fatuorum effundentur.
Nova Vulgata 20,14Datum insipientis non erit utile tibi, oculi enim illius septemplices sunt:
Nova Vulgata 20,15exigua dabit et multa improperabit, et apertio oris illius quasi clamantis.
Nova Vulgata 20,16Hodie feneratur quis et cras expetit: odibilis est homo huiusmodi.
Nova Vulgata 20,17Fatuus dicit: «Non est mihi amicus, et non est gratia bonis meis».
Nova Vulgata 20,18Qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum!
Nova Vulgata 20,19Neque enim, quod habendum erat, directo sensu distribuit, similiter et, quod non erat habendum, est indifferens ei.
Nova Vulgata 20,20Melius lapsus in pavimento quam lapsus linguae: sic casus malorum festinanter veniet.
Nova Vulgata 20,21Homo acharis quasi fabula importuna; in ore indisciplinatorum assidua erit.
Nova Vulgata 20,22Ex ore fatui reprobabitur parabola, non enim dicit illam in tempore suo.
Nova Vulgata 20,23Est qui vetatur peccare prae inopia, et in requie sua non stimulabitur.
Nova Vulgata 20,24Est qui perdit animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam; personae autem acceptione perdet se.
Nova Vulgata 20,25Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.
Nova Vulgata 20,26Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit.
Nova Vulgata 20,27Potior fur quam assiduitas viri mendacis; perditionem autem ambo hereditabunt.
Nova Vulgata 20,28Mos hominis mendacis est sine honore, et confusio illius cum ipso sine intermissione.
Nova Vulgata 20,29Verbum parabolarum. Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.
Nova Vulgata 20,30Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum, et, qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur; qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem.
Nova Vulgata 20,31Xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi camus in ore avertunt correptiones eorum.
Nova Vulgata 20,32Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?
Nova Vulgata 20,33Melior est, qui celat insipientiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam.