Nova Vulgata22Lapidi luteo comparatus est piger, et omnes sibilabunt super aspernationem illius;
La: 7-8
Nova Vulgata 22,2fimo boum comparatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus.
Nova Vulgata 22,3Confusio patris est de filio indisciplinato, filia autem in deminorationem generatur.
Nova Vulgata 22,4Filia prudens hereditas viro suo, nam, quae confundit, in contumeliam fit genitoris.
Nova Vulgata 22,5Patrem et virum confundit filia audax, ab utrisque autem inhonorabitur.
Nova Vulgata 22,6Musica in luctu importuna narratio; disciplina et doctrina in omni tempore sapientia.
Nova Vulgata 22,7Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam;
Nova Vulgata 22,8qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.
Nova Vulgata 22,9Cum dormiente loquitur, qui enarrat stulto sapientiam, et in fine narrationis dicit: «Quis est hic?».
Nova Vulgata 22,10Supra mortuum plora, defecit enim lux, et supra fatuum plora, defecit enim sensus.
Nova Vulgata 22,11Modicum plora supra mortuum, quoniam requievit;
Nova Vulgata 22,12nequissima enim vita fatui super mortem.
Nova Vulgata 22,13Luctus mortui septem dies, fatui autem et impii omnes dies vitae illorum.
Nova Vulgata 22,14Cum stulto ne multum loquaris et cum insensato ne abieris.
Nova Vulgata 22,15Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis impactione illius.
Nova Vulgata 22,16Deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitia illius.
Nova Vulgata 22,17Super plumbum quid gravius? Et quod illi aliud nomen quam fatuus?
Nova Vulgata 22,18Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem et fatuum et impium.
Nova Vulgata 22,19Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur; sic et cor confirmatum in cogitatione consilii, nullus timor illud commovebit.
Nova Vulgata 22,20Cor firmatum in cogitatu intellegentiae sicut ornatus in pariete polito.
Nova Vulgata 22,21Sicut pali in excelsis et caementa sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt,
Nova Vulgata 22,22sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet. (23)
Nova Vulgata 22,24Pungens oculum deducit lacrimas, et, qui pungit cor, pellit amicitiam.
Nova Vulgata 22,25Mittens lapidem in volatilia fugat illa; sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.
Nova Vulgata 22,26Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus; ad amicum
Nova Vulgata22,27si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio, excepto convicio et improperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa; in his omnis effugiet amicus.
Nova Vulgata 22,28Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius communices;
Nova Vulgata 22,29in tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis.
Nova Vulgata 22,30Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae.
Nova Vulgata 22,3131 Amicum tegere non confundar, a facie illius non me abscondam; et, si mala mihi evenerint per illum, sustinebo:
Nova Vulgata 22,32omnis, qui audiet, cavebit se ab eo.
Nova Vulgata 22,33Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum aptum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?