Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 22

Ecclesiasticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 22 Lapidi luteo comparatus est piger,

et omnes sibilabunt super aspernationem illius;

La: 7-8
Nova Vulgata
22,2fimo boum comparatus est piger:

et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus.

Nova Vulgata
22,3Confusio patris est de filio indisciplinato,

filia autem in deminorationem generatur.

Nova Vulgata
22,4Filia prudens hereditas viro suo,

nam, quae confundit, in contumeliam fit genitoris.

Nova Vulgata
22,5Patrem et virum confundit filia audax,

ab utrisque autem inhonorabitur.

Nova Vulgata
22,6Musica in luctu importuna narratio;

disciplina et doctrina in omni tempore sapientia.

Nova Vulgata
22,7Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam;
Nova Vulgata
22,8qui narrat verbum non audienti,

quasi qui excitat dormientem de gravi somno.

Nova Vulgata
22,9Cum dormiente loquitur, qui enarrat stulto sapientiam,

et in fine narrationis dicit: «Quis est hic?».

Nova Vulgata
22,10Supra mortuum plora, defecit enim lux,

et supra fatuum plora, defecit enim sensus.

Nova Vulgata
22,11Modicum plora supra mortuum, quoniam requievit;
Nova Vulgata
22,12nequissima enim vita fatui super mortem.
Nova Vulgata
22,13Luctus mortui septem dies,

fatui autem et impii omnes dies vitae illorum.
Nova Vulgata
22,14Cum stulto ne multum loquaris

et cum insensato ne abieris.

Nova Vulgata
22,15Serva te ab illo, ut non molestiam habeas,

et non coinquinaberis impactione illius.

Nova Vulgata
22,16Deflecte ab illo et invenies requiem

et non acediaberis in stultitia illius.

Nova Vulgata
22,17Super plumbum quid gravius?

Et quod illi aliud nomen quam fatuus?

Nova Vulgata
22,18Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre

quam hominem imprudentem et fatuum et impium.

Nova Vulgata
22,19Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii

non dissolvetur;

sic et cor confirmatum in cogitatione consilii,

nullus timor illud commovebit.

Nova Vulgata
22,20Cor firmatum in cogitatu intellegentiae

sicut ornatus in pariete polito.

Nova Vulgata
22,21Sicut pali in excelsis et caementa sine impensa posita

contra faciem venti non permanebunt,

Nova Vulgata
22,22sic et cor timidum in cogitatione stulti

contra impetum timoris non resistet. (23)

Nova Vulgata
22,24Pungens oculum deducit lacrimas,

et, qui pungit cor, pellit amicitiam.

Nova Vulgata
22,25Mittens lapidem in volatilia fugat illa;

sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.

Nova Vulgata
22,26Ad amicum etsi produxeris gladium,

non desperes: est enim regressus;

ad amicum
Nova Vulgata 22,27si aperueris os triste,

non timeas: est enim concordatio,

excepto convicio et improperio et superbia

et mysterii revelatione et plaga dolosa;

in his omnis effugiet amicus.
Nova Vulgata
22,28Fidem posside cum amico in paupertate illius,

ut et in bonis illius communices;

Nova Vulgata
22,29in tempore tribulationis illius permane illi fidelis,

ut et in hereditate illius coheres sis.

Nova Vulgata
22,30Ante ignem camini vapor et fumus,

sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae.

Nova Vulgata
22,3131 Amicum tegere non confundar,

a facie illius non me abscondam;

et, si mala mihi evenerint per illum, sustinebo:

Nova Vulgata
22,32omnis, qui audiet, cavebit se ab eo.
Nova Vulgata
22,33Quis dabit ori meo custodiam

et super labia mea signaculum aptum,

ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?