Nova Vulgata26Mulieris bonae beatus vir: numerus enim dierum illius duplex.
La: 24. 28a
Nova Vulgata 26,2Mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit.
Nova Vulgata 26,3Pars bona mulier bona; in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis.
Nova Vulgata 26,4Divitis autem vel pauperis cor bonum; in omni tempore vultus illorum hilaris.
Nova Vulgata 26,5A tribus timuit cor meum, et de quarto facies mea metuit:
Nova Vulgata 26,6delaturam civitatis et collectionem populi,
Nova Vulgata 26,7calumniam mendacem, super mortem omnia gravia;
Nova Vulgata 26,8dolor cordis et luctus mulier zelotypa in mulierem;
Nova Vulgata 26,9et flagellum linguae omnibus communicans.
Nova Vulgata 26,10Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam; qui tenet illam, quasi qui apprehendat scorpionem.
Nova Vulgata 26,11Mulier ebriosa ira magna et contumelia, et turpitudo illius non tegetur.
Nova Vulgata 26,12Fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur.
Nova Vulgata 26,13In filia pervicaci firma custodiam, ne, inventa occasione, utatur sibi.
Nova Vulgata 26,14Ab omni irreverentia oculorum eius cave et ne mireris, si te neglexerit.
Nova Vulgata 26,15Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet pharetram, donec deficiat.
Nova Vulgata 26,16Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit
Nova Vulgata26,17disciplina illius. Datum Dei est
Nova Vulgata26,18mulier sensata et tacita; non est commutatio eruditae animae.
Nova Vulgata 26,19Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata;
Nova Vulgata 26,20omnis autem ponderatio non est digna continentis animae.
Nova Vulgata 26,21Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius.
Nova Vulgata 26,22Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super staturam stabilem;
Nova Vulgata 26,23columnae aureae super bases argenteas, et pedes speciosi super plantas stabiles mulieris.
Nova Vulgata 26,24Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae.
Nova Vulgata 26,25In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit:
Nova Vulgata 26,26vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus
Nova Vulgata 26,27et qui transgreditur a iustitia ad peccatum; Deus parabit eum ad romphaeam.
Nova Vulgata 26,28Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt: difficile eruitur negotians a neglegentia, et non iustificabitur caupo a peccatis.