Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 27

Ecclesiasticus

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 27 Propter lucrum multi deliquerunt;
et, qui quaerit locupletari, avertet oculum suum.
La: 9cd. 23a. 29b
AT greco Sir27,1χάριν διαφόρου πολλοὶ ἥμαρτον καὶ ὁ ζητῶν πληθῦναι ἀποστρέψει ὀφθαλμόν
Nova Vulgata
27,2Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur,
sic et inter medium venditionis et emptionis constringitur peccatum.
AT greco Sir27,2ἀνὰ μέσον ἁρμῶν λίθων παγήσεται πάσσαλος καὶ ἀνὰ μέσον πράσεως καὶ ἀγορασμοῦ συντριβήσεται ἁμαρτία
Nova Vulgata 27,(3) 
Nova Vulgata
27,4Si non in timore Domini tenueris te,
instanter cito subvertetur domus tua.
AT greco Sir27,4ἐν σείσματι κοσκίνου διαμένει κοπρία οὕτως σκύβαλα ἀνθρώπου ἐν λογισμῷ αὐτοῦ
Nova Vulgata
27,5Sicut in percussura cribri remanent quisquiliae,
sic peripsemata hominis in cogitatu illius.
AT greco Sir27,5σκεύη κεραμέως δοκιμάζει κάμινος καὶ πειρασμὸς ἀνθρώπου ἐν διαλογισμῷ αὐτοῦ
Nova Vulgata
27,6Vasa figuli probat fornax,
et homines iustos tentatio tribulationis.
AT greco Sir27,6γεώργιον ξύλου ἐκφαίνει ὁ καρπὸς αὐτοῦ οὕτως λόγος ἐνθυμήματος καρδίας ἀνθρώπου
Nova Vulgata
27,7Sicut rusticationem ligni ostendit fructus illius,
sic verbum ex cogitatu cordis hominis.
AT greco Sir27,7πρὸ λογισμοῦ μὴ ἐπαινέσῃς ἄνδρα οὗτος γὰρ πειρασμὸς ἀνθρώπων
Nova Vulgata 27,8Ante sermonem non laudes virum:
haec enim tentatio est hominum.
AT greco Sir27,8ἐὰν διώκῃς τὸ δίκαιον καταλήμψῃ καὶ ἐνδύσῃ αὐτὸ ὡς ποδήρη δόξης
Nova Vulgata
27,9Si sequaris iustitiam, apprehendes illam
et indues quasi poderem honoris
et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum,
et in die agnitionis invenies firmamentum.
AT greco Sir27,9πετεινὰ πρὸς τὰ ὅμοια αὐτοῖς καταλύσει καὶ ἀλήθεια πρὸς τοὺς ἐργαζομένους αὐτὴν ἐπανήξει
Nova Vulgata
27,10Volatilia ad sibi similia conveniunt,
et veritas ad eos, qui operantur illam, revertetur.
AT greco Sir27,10λέων θήραν ἐνεδρεύει οὕτως ἁμαρτία ἐργαζομένους ἄδικα
Nova Vulgata
27,11Leo venationi insidiatur semper,
sic peccata operantibus iniquitates.
AT greco Sir27,11διήγησις εὐσεβοῦς διὰ παντὸς σοφία ὁ δὲ ἄφρων ὡς σελήνη ἀλλοιοῦται
Nova Vulgata
27,12Loquela timorati semper in sapientia manet;
stultus autem sicut luna mutatur.
AT greco Sir27,12εἰς μέσον ἀσυνέτων συντήρησον καιρόν εἰς μέσον δὲ διανοουμένων ἐνδελέχιζε
Nova Vulgata
27,13In medio insensatorum serva tempus,
in medio autem cogitantium assiduus esto.
AT greco Sir27,13διήγησις μωρῶν προσόχθισμα καὶ ὁ γέλως αὐτῶν ἐν σπατάλῃ ἁμαρτίας
Nova Vulgata
27,14Loquela stultorum odiosa,
et risus illorum in deliciis peccati.
AT greco Sir27,14λαλιὰ πολυόρκου ἀνορθώσει τρίχας καὶ ἡ μάχη αὐτῶν ἐμφραγμὸς ὠτίων
Nova Vulgata
27,15Loquacitas multum iurantis horripilationem capiti statuet,
et rixa illorum obturatio aurium.
AT greco Sir27,15ἔκχυσις αἵματος μάχη ὑπερηφάνων καὶ ἡ διαλοιδόρησις αὐτῶν ἀκοὴ μοχθηρά
Nova Vulgata
27,16Effusio sanguinis rixa superborum,
et maledictio illorum auditus gravis.
AT greco Sir27,16ὁ ἀποκαλύπτων μυστήρια ἀπώλεσεν πίστιν καὶ οὐ μὴ εὕρῃ φίλον πρὸς τὴν ψυχὴν αὐτοῦ
Nova Vulgata
27,17Qui denudat arcana, amici fidem perdit
et non inveniet amicum ad animum suum:
AT greco Sir27,17στέρξον φίλον καὶ πιστώθητι μετ’ αὐτοῦ ἐὰν δὲ ἀποκαλύψῃς τὰ μυστήρια αὐτοῦ μὴ καταδιώξῃς ὀπίσω αὐτοῦ
Nova Vulgata
27,18dilige amicum et coniungere fide cum illo;
AT greco Sir27,18καθὼς γὰρ ἀπώλεσεν ἄνθρωπος τὸν νεκρὸν αὐτοῦ οὕτως ἀπώλεσας τὴν φιλίαν τοῦ πλησίον
Nova Vulgata
27,19quod, si denudaveris absconsa illius,
non persequeris post eum.
AT greco Sir27,19καὶ ὡς πετεινὸν ἐκ χειρός σου ἀπέλυσας οὕτως ἀφῆκας τὸν πλησίον καὶ οὐ θηρεύσεις αὐτόν
Nova Vulgata
27,20Sicut enim homo, qui extulit mortuum suum,
sic et qui perdit amicitiam proximi sui;
AT greco Sir27,20μὴ αὐτὸν διώξῃς ὅτι μακρὰν ἀπέστη καὶ ἐξέφυγεν ὡς δορκὰς ἐκ παγίδος
Nova Vulgata
27,21et sicut qui dimittit avem de manu sua,
sic dereliquisti proximum tuum et non eum capies.
AT greco Sir27,21ὅτι τραῦμα ἔστιν καταδῆσαι καὶ λοιδορίας ἔστιν διαλλαγή ὁ δὲ ἀποκαλύψας μυστήρια ἀφήλπισεν
Nova Vulgata
27,22Non illum sequaris, quoniam longe abest;
effugit enim quasi caprea de laqueo,
quoniam vulnerata est anima eius;
AT greco Sir27,22διανεύων ὀφθαλμῷ τεκταίνει κακά καὶ οὐδεὶς αὐτὰ ἀποστήσει ἀπ’ αὐτοῦ
Nova Vulgata
27,23ultra eum non poteris colligare.
Et maledicti est concordatio,
AT greco Sir27,23ἀπέναντι τῶν ὀφθαλμῶν σου γλυκανεῖ τὸ στόμα αὐτοῦ καὶ ἐπὶ τῶν λόγων σου ἐκθαυμάσει ὕστερον δὲ διαστρέψει τὸ στόμα αὐτοῦ καὶ ἐν τοῖς λόγοις σου δώσει σκάνδαλον
Nova Vulgata
27,24denudare autem amici mysteria
amputatio spei est.
AT greco Sir27,24πολλὰ ἐμίσησα καὶ οὐχ ὡμοίωσα αὐτῷ καὶ ὁ κύριος μισήσει αὐτόν
Nova Vulgata
27,25Annuens oculo fabricat iniqua; qui novit eum, recedet ab illo.
AT greco Sir27,25ὁ βάλλων λίθον εἰς ὕψος ἐπὶ κεφαλὴν αὐτοῦ βάλλει καὶ πληγὴ δολία διελεῖ τραύματα
Nova Vulgata
27,26In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum
et super sermones tuos admirabitur;
novissime autem pervertet os suum
et in verbis tuis dabit scandalum.
AT greco Sir27,26ὁ ὀρύσσων βόθρον εἰς αὐτὸν ἐμπεσεῖται καὶ ὁ ἱστῶν παγίδα ἐν αὐτῇ ἁλώσεται
Nova Vulgata
27,27Multa odivi et non coaequavi ei,
et Dominus odiet illum.
AT greco Sir27,27ὁ ποιῶν πονηρά εἰς αὐτὸν κυλισθήσεται καὶ οὐ μὴ ἐπιγνῷ πόθεν ἥκει αὐτῷ
Nova Vulgata
27,28Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet,
et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.
AT greco Sir27,28ἐμπαιγμὸς καὶ ὀνειδισμὸς ὑπερηφάνῳ καὶ ἡ ἐκδίκησις ὡς λέων ἐνεδρεύσει αὐτόν
Nova Vulgata 27,29Qui foveam fodit, incidet in eam,
et, qui statuit lapidem proximo, offendet in eo,
et, qui laqueum alii ponit, capietur in illo.
AT greco Sir27,29παγίδι ἁλώσονται οἱ εὐφραινόμενοι πτώσει εὐσεβῶν καὶ ὀδύνη καταναλώσει αὐτοὺς πρὸ τοῦ θανάτου αὐτῶν
Nova Vulgata
27,30Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur,
et non agnoscet, unde adveniat illi.
AT greco Sir27,30μῆνις καὶ ὀργή καὶ ταῦτά ἐστιν βδελύγματα καὶ ἀνὴρ ἁμαρτωλὸς ἐγκρατὴς ἔσται αὐτῶν
Nova Vulgata
27,31Illusio et improperium superbo,
et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
Nova Vulgata
27,32Laqueo capientur, qui oblectantur casu iustorum,
dolor autem consumet illos, antequam moriantur.
Nova Vulgata
27,33Ira et furor utraque exsecrabilia sunt,
et vir peccator continens erit illorum.