Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 34

Ecclesiasticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 34 Vana spes et mendax viro insensato,
et somnia extollunt imprudentes.
La: 14b. 15b. 21. 26a
Nova Vulgata
34,2Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum,
sic et qui attendit ad visa noctis.
Nova Vulgata
34,3Hoc secundum hoc visio somniorum,
ante faciem hominis similitudo faciei.
Nova Vulgata
34,4Ab immundo quid mundabitur?
Et a mendace quid verum dicetur?
Nova Vulgata
34,5Divinationes et auguria et somnia vanitas est,
Nova Vulgata
34,6et, sicut parturientis, cor phantasias patitur.
Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio,
ne dederis in illis cor tuum.
Nova Vulgata
34,7Multos enim errare fecerunt somnia,
et exciderunt sperantes in illis.
Nova Vulgata
34,8Sine mendacio consummabitur verbum legis,
et sapientia in ore fideli consummatio.
Nova Vulgata
34,9Vir, qui peregrinatus est, multa didicit,
et, qui multa expertus est, enarrabit scienter.
Nova Vulgata
34,10Qui non est expertus, pauca recognoscit,
qui autem peregrinatus est, multiplicat astutiam.
Nova Vulgata 34,11 
Nova Vulgata
34,12Multa vidi errando
et plurima verba intellexi;
Nova Vulgata
34,13aliquoties usque ad mortem periclitatus sum
et horum causa liberatus sum.
Nova Vulgata
34,14Spiritus timentium Dominum vivet,
et in respectu illius benedicetur.
Nova Vulgata
34,15Spes enim illorum in salvantem illos,
et oculi Dei in diligentes se.
Nova Vulgata
34,16Qui timet Dominum, nihil trepidabit
et non pavebit, quoniam ipse est spes eius.
Nova Vulgata
34,17Timentis Dominum beata est anima eius.
Nova Vulgata
34,18Ad quem respicit? Et quis est fortitudo eius?
Nova Vulgata
34,19Oculi Domini super timentes eum:
protector potentiae, firmamentum virtutis,
tegimen ardoris et umbraculum meridiani,
Nova Vulgata
34,20custodia offensionis et adiutorium casus,
exaltans animam et illuminans oculos,
dans sanitatem vitae et benedictionem.
Nova Vulgata
34,21Dominus solus sustinentibus se
in via veritatis et iustitiae.
Nova Vulgata
34,22Immolantis ex iniquo, oblatio maculata,
et non sunt beneplacitae hostiae iniustorum.
Nova Vulgata
34,23Dona iniquorum non probat Altissimus
nec respicit in oblationes iniquorum
nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.  
Nova Vulgata
34,24Qui offert sacrificium ex substantia pauperum,
quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
Nova Vulgata
34,25Panis egentium vita pauperum est;
qui defraudat illum, homo sanguinis est.
Nova Vulgata
34,26Qui aufert in sudore panem,
quasi qui occidit proximum suum;
Nova Vulgata
34,27et effundit sanguinem,
qui fraudem facit mercennario.
Nova Vulgata
34,28Unus aedificans et unus destruens;
quid prodest illis nisi labor?
Nova Vulgata
34,29Unus orans et unus maledicens;
cuius vocem exaudiet Deus?
Nova Vulgata
34,30Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit eum:
quid proficit lavatio illius?
Nova Vulgata
34,31Sic homo, qui ieiunat pro peccatis suis,
et iterum vadens et eadem faciens.
Orationem illius quis exaudiet?
Aut quid proficit humiliando se?