Nova Vulgata35Qui conservat legem, multiplicat oblationes:
La: 19
Nova Vulgata 35,2sacrificium salutare est attendere mandatis.
Nova Vulgata 35,26Speciosa misericordia in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis.
Nova Vulgata35,3
Nova Vulgata 35,4Qui retribuit gratiam, offert similaginem, et, qui facit eleemosynam, offert sacrificium laudis.
Nova Vulgata 35,5Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate, et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia.
Nova Vulgata 35,6Non apparebis ante conspectum Domini vacuus:
Nova Vulgata 35,7haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt.
Nova Vulgata 35,8Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi;
Nova Vulgata 35,9sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus.
Nova Vulgata 35,10Bono oculo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum;
Nova Vulgata 35,11in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exsultatione sanctifica decimas tuas;
Nova Vulgata 35,12da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem facito manuum tuarum,
Nova Vulgata 35,13quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi.
Nova Vulgata 35,14Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa;
Nova Vulgata 35,15et noli confidere in sacrificio iniusto, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personae.
Nova Vulgata 35,16Non accipiet personam in pauperem et deprecationem laesi exaudiet.
Nova Vulgata 35,17Non despiciet preces pupilli nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
Nova Vulgata 35,18Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas?
Nova Vulgata 35,19A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.
Nova Vulgata 35,20Qui adorat Deum, in beneplacito suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.
Nova Vulgata 35,21Oratio humilis nubes penetrabit et, donec propinquet, non consolabitur; et non discedet, donec Altissimus aspiciat et iudex iustus faciat iudicium.
Nova Vulgata 35,22Et Dominus non tardabit, et Fortissimus non habebit in illis patientiam, donec contribulet dorsum crudelium
Nova Vulgata 35,23et gentibus reddet vindictam, donec tollat multitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet,
Nova Vulgata 35,24donec reddat hominibus secundum actus suos et opera Adae secundum praesumptionem illius,
Nova Vulgata 35,25donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit istos misericordia sua.