Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 35

Ecclesiasticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 35 Qui conservat legem, multiplicat oblationes:
La: 19
Nova Vulgata
35,2sacrificium salutare est attendere mandatis.
Nova Vulgata
35,26Speciosa misericordia in tempore tribulationis,
quasi nubes pluviae in tempore siccitatis.
Nova Vulgata 35,3 
Nova Vulgata
35,4Qui retribuit gratiam, offert similaginem,
et, qui facit eleemosynam, offert sacrificium laudis.
Nova Vulgata
35,5Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate,
et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia.
Nova Vulgata
35,6Non apparebis ante conspectum Domini vacuus:
Nova Vulgata
35,7haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt.
Nova Vulgata
35,8Oblatio iusti impinguat altare,
et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi;
Nova Vulgata
35,9sacrificium iusti acceptum est,
et memoriam eius non obliviscetur Dominus.
Nova Vulgata
35,10Bono oculo gloriam redde Deo
et non minuas primitias manuum tuarum;
Nova Vulgata
35,11in omni dato hilarem fac vultum tuum
et in exsultatione sanctifica decimas tuas;
Nova Vulgata
35,12da Altissimo secundum datum eius
et in bono oculo ad inventionem facito manuum tuarum,
Nova Vulgata
35,13quoniam Dominus retribuens est
et septies tantum reddet tibi.
Nova Vulgata
35,14Noli offerre munera prava,
non enim suscipiet illa;
Nova Vulgata
35,15et noli confidere in sacrificio iniusto,
quoniam Dominus iudex est,
et non est apud illum gloria personae.
Nova Vulgata
35,16Non accipiet personam in pauperem
et deprecationem laesi exaudiet.
Nova Vulgata
35,17Non despiciet preces pupilli
nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
Nova Vulgata
35,18Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt,
et exclamatio eius super deducentem eas?
Nova Vulgata
35,19A maxilla enim ascendunt usque ad caelum,
et Dominus exauditor non delectabitur in illis.
Nova Vulgata
35,20Qui adorat Deum, in beneplacito suscipietur,
et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.
Nova Vulgata
35,21Oratio humilis nubes penetrabit
et, donec propinquet, non consolabitur;
et non discedet, donec Altissimus aspiciat
et iudex iustus faciat iudicium.
Nova Vulgata
35,22Et Dominus non tardabit,
et Fortissimus non habebit in illis patientiam,
donec contribulet dorsum crudelium
Nova Vulgata
35,23et gentibus reddet vindictam,
donec tollat multitudinem superborum
et sceptra iniquorum contribulet,
Nova Vulgata
35,24donec reddat hominibus secundum actus suos
et opera Adae secundum praesumptionem illius,
Nova Vulgata
35,25donec iudicet iudicium plebis suae
et oblectabit istos misericordia sua.