Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 39

Ecclesiasticus

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 39 39,1Qui autem accommodat animam suam ad timorem Dei
et in lege Altissimi meditatur,
sapientiam omnium antiquorum exquiret
et in prophetiis vacabit.
AT greco Sir39,1πλὴν τοῦ ἐπιδιδόντος τὴν ψυχὴν αὐτοῦ καὶ διανοουμένου ἐν νόμῳ ὑψίστου σοφίαν πάντων ἀρχαίων ἐκζητήσει καὶ ἐν προφητείαις ἀσχοληθήσεται
Nova Vulgata
39,2Narrationem virorum nominatorum conservabit
et in versutias parabolarum simul introibit.
AT greco Sir39,2διήγησιν ἀνδρῶν ὀνομαστῶν συντηρήσει καὶ ἐν στροφαῖς παραβολῶν συνεισελεύσεται
Nova Vulgata
39,3Occulta proverbiorum exquiret
et in absconditis parabolarum conversabitur.
AT greco Sir39,3ἀπόκρυφα παροιμιῶν ἐκζητήσει καὶ ἐν αἰνίγμασι παραβολῶν ἀναστραφήσεται
Nova Vulgata
39,4In medio magnatorum ministrabit
et in conspectu principum apparebit.
AT greco Sir39,4ἀνὰ μέσον μεγιστάνων ὑπηρετήσει καὶ ἔναντι ἡγουμένων ὀφθήσεται ἐν γῇ ἀλλοτρίων ἐθνῶν διελεύσεται ἀγαθὰ γὰρ καὶ κακὰ ἐν ἀνθρώποις ἐπείρασεν
Nova Vulgata
39,5In terram alienigenarum gentium pertransiet;
bona enim et mala in hominibus tentabit.
AT greco Sir39,5τὴν καρδίαν αὐτοῦ ἐπιδώσει ὀρθρίσαι πρὸς κύριον τὸν ποιήσαντα αὐτὸν καὶ ἔναντι ὑψίστου δεηθήσεται καὶ ἀνοίξει στόμα αὐτοῦ ἐν προσευχῇ καὶ περὶ τῶν ἁμαρτιῶν αὐτοῦ δεηθήσεται
Nova Vulgata
39,6Cor suum tradet ad vigilandum diluculo
ad Dominum, qui fecit illum,
et in conspectu Altissimi deprecabitur.
AT greco Sir39,6ἐὰν κύριος ὁ μέγας θελήσῃ πνεύματι συνέσεως ἐμπλησθήσεται αὐτὸς ἀνομβρήσει ῥήματα σοφίας αὐτοῦ καὶ ἐν προσευχῇ ἐξομολογήσεται κυρίῳ
Nova Vulgata
39,7Aperiet os suum in oratione
et pro delictis suis deprecabitur.
AT greco Sir39,7αὐτὸς κατευθυνεῖ βουλὴν αὐτοῦ καὶ ἐπιστήμην καὶ ἐν τοῖς ἀποκρύφοις αὐτοῦ διανοηθήσεται
Nova Vulgata
39,8Si enim Dominus magnus voluerit,
spiritu intellegentiae replebitur.
AT greco Sir39,8αὐτὸς ἐκφανεῖ παιδείαν διδασκαλίας αὐτοῦ καὶ ἐν νόμῳ διαθήκης κυρίου καυχήσεται
Nova Vulgata
39,9Ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae
et in oratione confitebitur Domino.
AT greco Sir39,9αἰνέσουσιν τὴν σύνεσιν αὐτοῦ πολλοί καὶ ἕως τοῦ αἰῶνος οὐκ ἐξαλειφθήσεται οὐκ ἀποστήσεται τὸ μνημόσυνον αὐτοῦ καὶ τὸ ὄνομα αὐτοῦ ζήσεται εἰς γενεὰς γενεῶν
Nova Vulgata
39,10Et ipse diriget consilium et disciplinam
et in absconditis eius considerabit.
AT greco Sir39,10τὴν σοφίαν αὐτοῦ διηγήσονται ἔθνη καὶ τὸν ἔπαινον αὐτοῦ ἐξαγγελεῖ ἐκκλησία
Nova Vulgata
39,11Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae
et in lege testamenti Domini gloriabitur
AT greco Sir39,11ἐὰν ἐμμείνῃ ὄνομα καταλείψει ἢ χίλιοι καὶ ἐὰν ἀναπαύσηται ἐκποιεῖ αὐτῷ
Nova Vulgata
39,12Collaudabunt multi sapientiam eius,
et usque in saeculum non delebitur.
AT greco Sir39,12ἔτι διανοηθεὶς ἐκδιηγήσομαι καὶ ὡς διχομηνία ἐπληρώθην
Nova Vulgata
Non recedet memoria eius,
et nomen eius requiretur a generatione in generationem;
13 Requiretur – Lege «zetesetai» cum Gr mss.; La «vivet»; H deest
AT greco Sir39,13εἰσακούσατέ μου υἱοὶ ὅσιοι καὶ βλαστήσατε ὡς ῥόδον φυόμενον ἐπὶ ῥεύματος ὑγροῦ
Nova Vulgata
39,14sapientiam eius enarrabunt gentes,
et laudem eius enuntiabit ecclesia.
AT greco Sir39,14καὶ ὡς λίβανος εὐωδιάσατε ὀσμὴν καὶ ἀνθήσατε ἄνθος ὡς κρίνον διάδοτε ὀσμὴν καὶ αἰνέσατε ᾆσμα εὐλογήσατε κύριον ἐπὶ πᾶσιν τοῖς ἔργοις
Nova Vulgata
39,15Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille,
et, si requieverit, proderit sibi.
AT greco Sir39,15δότε τῷ ὀνόματι αὐτοῦ μεγαλωσύνην καὶ ἐξομολογήσασθε ἐν αἰνέσει αὐτοῦ ἐν ᾠδαῖς χειλέων καὶ ἐν κινύραις καὶ οὕτως ἐρεῖτε ἐν ἐξομολογήσει
Nova Vulgata
39,16Adhuc meditabor et enarrabo;
ut luna die duodecimo repletus sum.
AT greco Sir39,16τὰ ἔργα κυρίου πάντα ὅτι καλὰ σφόδρα καὶ πᾶν πρόσταγμα ἐν καιρῷ αὐτοῦ ἔσται οὐκ ἔστιν εἰπεῖν τί τοῦτο εἰς τί τοῦτο πάντα γὰρ ἐν καιρῷ αὐτοῦ ζητηθήσεται
Nova Vulgata
39,17Obaudite me, filii pii,
et quasi rosa plantata super rivos aquarum florebit caro vestra;
AT greco Sir39,17ἐν λόγῳ αὐτοῦ ἔστη ὡς θιμωνιὰ ὕδωρ καὶ ἐν ῥήματι στόματος αὐτοῦ ἀποδοχεῖα ὑδάτων
Nova Vulgata
39,18quasi libanus odorem suavitatis habete,
AT greco Sir39,18ἐν προστάγματι αὐτοῦ πᾶσα ἡ εὐδοκία καὶ οὐκ ἔστιν ὃς ἐλαττώσει τὸ σωτήριον αὐτοῦ
Nova Vulgata
39,19florete flores quasi lilium.
Date vocem et collaudate canticum
et benedicite Dominum in omnibus operibus suis.
AT greco Sir39,19ἔργα πάσης σαρκὸς ἐνώπιον αὐτοῦ καὶ οὐκ ἔστιν κρυβῆναι ἀπὸ τῶν ὀφθαλμῶν αὐτοῦ
Nova Vulgata
39,20Date nomini eius magnificentiam
et confitemini illi in laudatione eius
et in canticis labiorum et citharis;
et sic dicetis in confessione:
AT greco Sir39,20ἀπὸ τοῦ αἰῶνος εἰς τὸν αἰῶνα ἐπέβλεψεν καὶ οὐθέν ἐστιν θαυμάσιον ἐναντίον αὐτοῦ
Nova Vulgata
39,21«Opera Domini universa bona valde,
et omne, quod praecepit, tempore suo erit!».
Non est dicere: «Quid est hoc?» aut «Ad quid istud?»;
omnia enim in tempore suo conquirentur.
AT greco Sir39,21οὐκ ἔστιν εἰπεῖν τί τοῦτο εἰς τί τοῦτο πάντα γὰρ εἰς χρείας αὐτῶν ἔκτισται
Nova Vulgata
39,22In verbo eius stetit aqua sicut congeries,
et in sermone oris illius exceptoria aquarum;
AT greco Sir39,22ἡ εὐλογία αὐτοῦ ὡς ποταμὸς ἐπεκάλυψεν καὶ ὡς κατακλυσμὸς ξηρὰν ἐμέθυσεν
Nova Vulgata
39,23quoniam in praecepto ipsius placor fit,
et non est minoratio in salutare ipsius.
AT greco Sir39,23οὕτως ὀργὴν αὐτοῦ ἔθνη κληρονομήσει ὡς μετέστρεψεν ὕδατα εἰς ἅλμην
Nova Vulgata
39,24Opera omnis carnis coram illo,
et non est quidquam absconditum ab oculis eius.
AT greco Sir39,24αἱ ὁδοὶ αὐτοῦ τοῖς ὁσίοις εὐθεῖαι οὕτως τοῖς ἀνόμοις προσκόμματα
Nova Vulgata
39,25A saeculo usque in saeculum respicit,
et nihil est mirabile in conspectu eius.
AT greco Sir39,25ἀγαθὰ τοῖς ἀγαθοῖς ἔκτισται ἀπ’ ἀρχῆς οὕτως τοῖς ἁμαρτωλοῖς κακά
Nova Vulgata
39,26Non est dicere: «Quid est hoc!» aut «Ad quid istud?»;
omnia enim in usum suum creata sunt.
AT greco Sir39,26ἀρχὴ πάσης χρείας εἰς ζωὴν ἀνθρώπου ὕδωρ καὶ πῦρ καὶ σίδηρος καὶ ἅλας καὶ σεμίδαλις πυροῦ καὶ γάλα καὶ μέλι αἷμα σταφυλῆς καὶ ἔλαιον καὶ ἱμάτιον
Nova Vulgata
39,27Benedictio illius quasi fluvius inundavit
AT greco Sir39,27ταῦτα πάντα τοῖς εὐσεβέσιν εἰς ἀγαθά οὕτως τοῖς ἁμαρτωλοῖς τραπήσεται εἰς κακά
Nova Vulgata
39,28et sicut cataclysmus aridam inebriavit.
Sic ira ipsius gentes, quae non exquisierunt eum, disperdet,
AT greco Sir39,28ἔστιν πνεύματα ἃ εἰς ἐκδίκησιν ἔκτισται καὶ ἐν θυμῷ αὐτοῦ ἐστερέωσεν μάστιγας αὐτῶν ἐν καιρῷ συντελείας ἰσχὺν ἐκχεοῦσιν καὶ τὸν θυμὸν τοῦ ποιήσαντος αὐτοὺς κοπάσουσιν
Nova Vulgata
39,29quomodo convertit aquas in salsuginem.
Viae illius sanctis directae sunt;
sic peccatoribus offensiones in ira eius.
AT greco Sir39,29πῦρ καὶ χάλαζα καὶ λιμὸς καὶ θάνατος πάντα ταῦτα εἰς ἐκδίκησιν ἔκτισται
Nova Vulgata
39,30Bona bonis creata sunt ab initio,
sic peccatoribus bona et mala.
AT greco Sir39,30θηρίων ὀδόντες καὶ σκορπίοι καὶ ἔχεις καὶ ῥομφαία ἐκδικοῦσα εἰς ὄλεθρον ἀσεβεῖς
Nova Vulgata
39,31Primum necessaria vitae hominum aqua, ignis et ferrum,
sal, lac et panis similagineus et mel
et sanguis uvae et oleum et vestimentum:
AT greco Sir39,31ἐν τῇ ἐντολῇ αὐτοῦ εὐφρανθήσονται καὶ ἐπὶ τῆς γῆς εἰς χρείας ἑτοιμασθήσονται καὶ ἐν καιροῖς αὐτῶν οὐ παραβήσονται λόγον
Nova Vulgata
39,32haec omnia sanctis in bona,
sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.
AT greco Sir39,32διὰ τοῦτο ἐξ ἀρχῆς ἐστηρίχθην καὶ διενοήθην καὶ ἐν γραφῇ ἀφῆκα
Nova Vulgata
39,33Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt
et in furore suo confirmaverunt tormenta sua;
AT greco Sir39,33τὰ ἔργα κυρίου πάντα ἀγαθὰ καὶ πᾶσαν χρείαν ἐν ὥρᾳ αὐτῆς χορηγήσει
Nova Vulgata
39,34in tempore consummationis effundent virtutem
et furorem eius, qui fecit illos, placabunt:
AT greco Sir39,34καὶ οὐκ ἔστιν εἰπεῖν τοῦτο τούτου πονηρότερον πάντα γὰρ ἐν καιρῷ εὐδοκιμηθήσεται
Nova Vulgata
39,35ignis, grando, fames et mors,
omnia haec ad vindictam creata sunt;
AT greco Sir39,35καὶ νῦν ἐν πάσῃ καρδίᾳ καὶ στόματι ὑμνήσατε καὶ εὐλογήσατε τὸ ὄνομα κυρίου
Nova Vulgata
39,36bestiarum dentes et scorpii et serpentes
et romphaea vindicans in exterminium impios:
Nova Vulgata
39,3737 in mandatis eius gaudebunt
et super terram in necessitates praeparabuntur
et in temporibus suis non praeterient verbum.
Nova Vulgata
39,38Propterea ab initio confirmatus
et consiliatus sum et cogitavi et scriptis mandavi:
Nova Vulgata
39,39«Opera Domini omnia bona,
et omnem usum hora sua subministrabit».
Nova Vulgata
39,40Non est dicere: «Hoc illo nequius est»:
omnia enim in tempore suo comprobabuntur.
Nova Vulgata
39,41Et nunc in omni corde et ore collaudate
et benedicite nomen Domini.