Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 48

Ecclesiasticus

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 48 Et surrexit Elias propheta quasi ignis,
et verbum ipsius quasi facula ardebat.
La: 6. 23ab
AT greco Sir48,1καὶ ἀνέστη Ηλιας προφήτης ὡς πῦρ καὶ ὁ λόγος αὐτοῦ ὡς λαμπὰς ἐκαίετο
Nova Vulgata
48,2Qui induxit in illos famem
et zelo suo paucos fecit eos.
AT greco Sir48,2ὃς ἐπήγαγεν ἐπ’ αὐτοὺς λιμὸν καὶ τῷ ζήλῳ αὐτοῦ ὠλιγοποίησεν αὐτούς
Nova Vulgata
48,3Verbo Domini continuit caelum
et deiecit de caelo ignem ter.
AT greco Sir48,3ἐν λόγῳ κυρίου ἀνέσχεν οὐρανόν κατήγαγεν οὕτως τρὶς πῦρ
Nova Vulgata
48,4Quam amplificatus es, Elias, in mirabilibus tuis!
Et quis potest similiter gloriari tibi?
AT greco Sir48,4ὡς ἐδοξάσθης Ηλια ἐν θαυμασίοις σου καὶ τίς ὅμοιός σοι καυχᾶσθαι
Nova Vulgata
48,5Qui suscitasti mortuum de sorte mortis
ab inferis in verbo Domini.
AT greco Sir48,5ὁ ἐγείρας νεκρὸν ἐκ θανάτου καὶ ἐξ ᾅδου ἐν λόγῳ ὑψίστου
Nova Vulgata
48,6Qui deiecisti reges ad perniciem
et gloriosos de lecto suo
et confregisti facile potentiam ipsorum;
AT greco Sir48,6ὁ καταγαγὼν βασιλεῖς εἰς ἀπώλειαν καὶ δεδοξασμένους ἀπὸ κλίνης αὐτῶν
Nova Vulgata
48,7qui audis in Sinai indicium
et in Horeb iudicia vindictae.
AT greco Sir48,7ἀκούων ἐν Σινα ἐλεγμὸν καὶ ἐν Χωρηβ κρίματα ἐκδικήσεως
Nova Vulgata
48,8Qui ungis reges ad retributionem
et prophetas facis successores post te;
AT greco Sir48,8ὁ χρίων βασιλεῖς εἰς ἀνταπόδομα καὶ προφήτας διαδόχους μετ’ αὐτόν
Nova Vulgata
48,9qui receptus es in turbine ignis
et in curru equorum igneorum;
AT greco Sir48,9ὁ ἀναλημφθεὶς ἐν λαίλαπι πυρὸς ἐν ἅρματι ἵππων πυρίνων
Nova Vulgata
48,10qui scriptus es paratus in tempora
lenire iracundiam Domini ante furorem,
convertere cor patris ad filium
et restituere tribus Iacob.
AT greco Sir48,10ὁ καταγραφεὶς ἐν ἐλεγμοῖς εἰς καιροὺς κοπάσαι ὀργὴν πρὸ θυμοῦ ἐπιστρέψαι καρδίαν πατρὸς πρὸς υἱὸν καὶ καταστῆσαι φυλὰς Ιακωβ
Nova Vulgata
48,11Beati sunt, qui te viderunt
et in amicitia tua dormierunt!
AT greco Sir48,11μακάριοι οἱ ἰδόντες σε καὶ οἱ ἐν ἀγαπήσει κεκοιμημένοι καὶ γὰρ ἡμεῖς ζωῇ ζησόμεθα
Nova Vulgata
48,12Nam et nos vita quidem vivemus,
post mortem autem non erit tale nomen nostrum.
AT greco Sir48,12Ηλιας ὃς ἐν λαίλαπι ἐσκεπάσθη καὶ Ελισαιε ἐνεπλήσθη πνεύματος αὐτοῦ καὶ ἐν ἡμέραις αὐτοῦ οὐκ ἐσαλεύθη ὑπὸ ἄρχοντος καὶ οὐ κατεδυνάστευσεν αὐτὸν οὐδείς
Nova Vulgata
48,13Elias quidem in turbine tectus est,
et in Eliseo completus est spiritus eius.
In diebus suis non pertimuit principem,
et potentia nemo vicit illum;
AT greco Sir48,13πᾶς λόγος οὐχ ὑπερῆρεν αὐτόν καὶ ἐν κοιμήσει ἐπροφήτευσεν τὸ σῶμα αὐτοῦ
Nova Vulgata
48,14nec superavit illum verbum aliquod,
et mortuum prophetavit corpus eius.
AT greco Sir48,14καὶ ἐν ζωῇ αὐτοῦ ἐποίησεν τέρατα καὶ ἐν τελευτῇ θαυμάσια τὰ ἔργα αὐτοῦ
Nova Vulgata
48,15In vita sua fecit monstra
et in morte mirabilia operatus est.
AT greco Sir48,15ἐν πᾶσιν τούτοις οὐ μετενόησεν ὁ λαὸς καὶ οὐκ ἀπέστησαν ἀπὸ τῶν ἁμαρτιῶν αὐτῶν ἕως ἐπρονομεύθησαν ἀπὸ γῆς αὐτῶν καὶ διεσκορπίσθησαν ἐν πάσῃ τῇ γῇ
Nova Vulgata
48,16In omnibus istis non paenituit populum,
et non recesserunt a peccatis suis,
usque dum eiecti sunt de terra sua
et dispersi sunt in omnem terram;
AT greco Sir48,16καὶ κατελείφθη ὁ λαὸς ὀλιγοστός καὶ ἄρχων ἐν τῷ οἴκῳ Δαυιδ τινὲς μὲν αὐτῶν ἐποίησαν τὸ ἀρεστόν τινὲς δὲ ἐπλήθυναν ἁμαρτίας
Nova Vulgata
48,17et relicta est gens perpauca,
et princeps in domo David.
AT greco Sir48,17Εζεκιας ὠχύρωσεν τὴν πόλιν αὐτοῦ καὶ εἰσήγαγεν εἰς μέσον αὐτῆς ὕδωρ ὤρυξεν σιδήρῳ ἀκρότομον καὶ ᾠκοδόμησεν κρήνας εἰς ὕδατα
Nova Vulgata
48,18Quidam ipsorum fecerunt, quod placeret Deo;
alii autem multiplicaverunt peccata.
AT greco Sir48,18ἐν ἡμέραις αὐτοῦ ἀνέβη Σενναχηριμ καὶ ἀπέστειλεν Ραψακην καὶ ἀπῆρεν καὶ ἐπῆρεν χεῖρα αὐτοῦ ἐπὶ Σιων καὶ ἐμεγαλαύχησεν ἐν ὑπερηφανίᾳ αὐτοῦ
Nova Vulgata
48,19Ezechias munivit civitatem suam
et induxit in medium ipsius aquam
et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum.
AT greco Sir48,19τότε ἐσαλεύθησαν καρδίαι καὶ χεῖρες αὐτῶν καὶ ὠδίνησαν ὡς αἱ τίκτουσαι
Nova Vulgata
48,20In diebus ipsius ascendit Sennacherib
et misit Rabsacen et discessit,
et sustulit manum suam in Sion
et superbus factus est in exaltatione sua.
AT greco Sir48,20καὶ ἐπεκαλέσαντο τὸν κύριον τὸν ἐλεήμονα ἐκπετάσαντες τὰς χεῖρας αὐτῶν πρὸς αὐτόν καὶ ὁ ἅγιος ἐξ οὐρανοῦ ταχὺ ἐπήκουσεν αὐτῶν καὶ ἐλυτρώσατο αὐτοὺς ἐν χειρὶ Ησαιου
Nova Vulgata
48,21Tunc mota sunt corda et manus ipsorum,
et doluerunt quasi parturientes mulieres
AT greco Sir48,21ἐπάταξεν τὴν παρεμβολὴν τῶν Ἀσσυρίων καὶ ἐξέτριψεν αὐτοὺς ὁ ἄγγελος αὐτοῦ
Nova Vulgata
48,22et invocaverunt Dominum misericordem
et expandentes manus suas extulerunt ad eum,
et Sanctus audivit cito vocem ipsorum.
AT greco Sir48,22ἐποίησεν γὰρ Εζεκιας τὸ ἀρεστὸν κυρίῳ καὶ ἐνίσχυσεν ἐν ὁδοῖς Δαυιδ τοῦ πατρὸς αὐτοῦ ἃς ἐνετείλατο Ησαιας ὁ προφήτης ὁ μέγας καὶ πιστὸς ἐν ὁράσει αὐτοῦ
Nova Vulgata
48,23Non est commemoratus peccatorum illorum,
neque dedit illos inimicis suis,
sed purgavit eos in manu Isaiae sancti prophetae;
AT greco Sir48,23ἐν ταῖς ἡμέραις αὐτοῦ ἀνεπόδισεν ὁ ἥλιος καὶ προσέθηκεν ζωὴν βασιλεῖ
Nova Vulgata
48,24percussit castra Assyriorum
et contrivit illos angelus eius.
AT greco Sir48,24πνεύματι μεγάλῳ εἶδεν τὰ ἔσχατα καὶ παρεκάλεσεν τοὺς πενθοῦντας ἐν Σιων
Nova Vulgata
48,25Nam fecit Ezechias quod placuit Deo
et fortiter ivit in via David patris sui,
quam mandavit illi Isaias propheta,
magnus et fidelis in visione sua.
AT greco Sir48,25ἕως τοῦ αἰῶνος ὑπέδειξεν τὰ ἐσόμενα καὶ τὰ ἀπόκρυφα πρὶν ἢ παραγενέσθαι αὐτά
Nova Vulgata
48,26In diebus ipsius retro rediit sol,
et addidit regi vitam.
Nova Vulgata
48,27Spiritu magno vidit ultima
et consolatus est lugentes in Sion;
usque in sempiternum ostendit futura
Nova Vulgata
48,28et abscondita, antequam evenirent.