Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 50

Ecclesiasticus

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 50 50,1Simon, Oniae filius, sacerdos magnus,
qui in vita sua suffulsit domum
et in diebus suis corroboravit templum.
Nova Vulgata
50,2Templi etiam altitudo ab ipso fundata est,
substructura elata parietis templi.
Nova Vulgata
50,3In diebus ipsius excisa est piscina aquarum,
lacus, quasi maris superficies eius.
Nova Vulgata
50,4Qui curavit gentem suam a latrone
et firmavit eam ab obsidione.
Nova Vulgata
50,5Quam gloriosus apparuit, cum prospiceret e tabernaculo
in egressu domus velamenti!
Nova Vulgata
50,6Quasi stella matutina in medio nebulae
et quasi luna plena in diebus festi
Nova Vulgata
50,7et quasi sol refulgens super templum Dei.
Nova Vulgata
50,8Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae
et quasi flos rosarum in diebus vernis
et quasi lilia, quae sunt in transitu aquae,
et quasi flos Libani in diebus aestatis;
Nova Vulgata
50,9quasi ignis effulgens et tus ardens in igne,
Nova Vulgata
50,10quasi vas auri solidum
ornatum omni lapide pretioso,
Nova Vulgata
50,11quasi oliva pullulans fructibus
et cupressus in nubes se extollens,
in accipiendo ipsum stolam gloriae
et vestiri eum in consummationem magnificentiae.
Nova Vulgata
50,12In ascensu altaris sancti,
cum gloriam daret peribolo sanctuarii
Nova Vulgata
50,13et acciperet partes de manu sacerdotum,
et ipse stans iuxta aram,
et circa illum corona fratrum,
quasi plantatio cedri in monte Libano,
Nova Vulgata
50,14sic circa illum steterunt quasi rami palmae
omnes filii Aaron in gloria sua.
Nova Vulgata
50,15Oblatio autem Domini in manibus ipsorum
coram omni synagoga Israel,
et consummatione fungens in ara,
ordinans oblationem Omnipotentis.
Nova Vulgata
50,16Porrexit manum suam in libatione
et libavit de sanguine uvae;
Nova Vulgata
50,17Porrexit manum suam in libatione
et libavit de sanguine uvae;
Nova Vulgata
50,18Tunc exclamaverunt filii Aaron,
in tubis productilibus sonuerunt
et auditam fecerunt vocem magnam
in memoriam coram Deo altissimo.
Nova Vulgata
50,19Tunc omnis populus simul properaverunt
et ceciderunt in faciem super terram
adorare Dominum Deum suum
et dare preces omnipotenti Deo excelso.
Nova Vulgata
50,20Et laudaverunt psallentes in vocibus suis,
et magnus resonabat cantus suavitatis plenus.
Nova Vulgata
50,21Et rogavit populus Dominum excelsum in prece coram Misericorde,
usque dum perfectus est honor Domini;
et munus suum perfecerunt.
Nova Vulgata
50,22Tunc descendens manus suas extulit
in omnem congregationem filiorum Israel
dare benedictionem Domini in labiis suis
et in nomine ipsius gloriari;
Nova Vulgata
50,23et iteraverunt adorationem suam,
ut acciperent benedictionem Altissimi.
Nova Vulgata
50,24Et nunc benedicite Deum omnium,
qui magna facit in omni terra,
exaltans dies nostros a ventre matris nostrae
et faciens nobiscum secundum suam misericordiam.
Nova Vulgata
50,25Det nobis iucunditatem cordis
et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos;
Nova Vulgata
50,26credere Israel nobiscum esse Dei misericordiam,
ut liberet nos in diebus nostris.
Nova Vulgata
50,27Duas gentes odit anima mea,
tertia autem non est quidem gens:
Nova Vulgata
50,28qui sedent in monte Seir et Philisthim
et stultus populus, qui habitat in Sichimis.
Nova Vulgata
50,29Doctrinam sapientiae et disciplinae
scripsit in codice isto Iesus filius Sirach, Ierosolymita,
qui effudit sapientiam de corde suo.
Nova Vulgata
50,30Beatus, qui in istis versatur sermonibus;
qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.
Nova Vulgata
50,31Si enim haec fecerit, ad omnia valebit,
quia timor Domini vestigium eius est.