Nova Vulgata5050,1Simon, Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit templum.
Nova Vulgata 50,2Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, substructura elata parietis templi.
Nova Vulgata 50,3In diebus ipsius excisa est piscina aquarum, lacus, quasi maris superficies eius.
Nova Vulgata 50,4Qui curavit gentem suam a latrone et firmavit eam ab obsidione.
Nova Vulgata 50,5Quam gloriosus apparuit, cum prospiceret e tabernaculo in egressu domus velamenti!
Nova Vulgata 50,6Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus festi
Nova Vulgata 50,7et quasi sol refulgens super templum Dei.
Nova Vulgata 50,8Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi lilia, quae sunt in transitu aquae, et quasi flos Libani in diebus aestatis;
Nova Vulgata 50,9quasi ignis effulgens et tus ardens in igne,
Nova Vulgata 50,10quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso,
Nova Vulgata 50,11quasi oliva pullulans fructibus et cupressus in nubes se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum in consummationem magnificentiae.
Nova Vulgata 50,12In ascensu altaris sancti, cum gloriam daret peribolo sanctuarii
Nova Vulgata 50,13et acciperet partes de manu sacerdotum, et ipse stans iuxta aram, et circa illum corona fratrum, quasi plantatio cedri in monte Libano,
Nova Vulgata 50,14sic circa illum steterunt quasi rami palmae omnes filii Aaron in gloria sua.
Nova Vulgata 50,15Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israel, et consummatione fungens in ara, ordinans oblationem Omnipotentis.
Nova Vulgata 50,16Porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae;
Nova Vulgata 50,17Porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae;
Nova Vulgata 50,18Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo altissimo.
Nova Vulgata 50,19Tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum Deum suum et dare preces omnipotenti Deo excelso.
Nova Vulgata 50,20Et laudaverunt psallentes in vocibus suis, et magnus resonabat cantus suavitatis plenus.
Nova Vulgata 50,21Et rogavit populus Dominum excelsum in prece coram Misericorde, usque dum perfectus est honor Domini; et munus suum perfecerunt.
Nova Vulgata 50,22Tunc descendens manus suas extulit in omnem congregationem filiorum Israel dare benedictionem Domini in labiis suis et in nomine ipsius gloriari;
Nova Vulgata 50,23et iteraverunt adorationem suam, ut acciperent benedictionem Altissimi.
Nova Vulgata 50,24Et nunc benedicite Deum omnium, qui magna facit in omni terra, exaltans dies nostros a ventre matris nostrae et faciens nobiscum secundum suam misericordiam.
Nova Vulgata 50,25Det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos;
Nova Vulgata 50,26credere Israel nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus nostris.
Nova Vulgata 50,27Duas gentes odit anima mea, tertia autem non est quidem gens:
Nova Vulgata 50,28qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus, qui habitat in Sichimis.
Nova Vulgata 50,29Doctrinam sapientiae et disciplinae scripsit in codice isto Iesus filius Sirach, Ierosolymita, qui effudit sapientiam de corde suo.
Nova Vulgata 50,30Beatus, qui in istis versatur sermonibus; qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.
Nova Vulgata 50,31Si enim haec fecerit, ad omnia valebit, quia timor Domini vestigium eius est.