Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Esdrae - 7

Esdrae

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 7 7,1Post haec autem in regno Artaxerxis regis Persarum, Esdras filius Saraiae filii Azariae filii Helciae
AT greco 1Es7,1τότε Σισίννης ὁ ἔπαρχος Κοίλης Συρίας καὶ Φοινίκης καὶ Σαθραβουζάνης καὶ οἱ συνέταιροι κατακολουθήσαντες τοῖς ὑπὸ τοῦ βασιλέως Δαρείου προσταγεῖσιν
Nova Vulgata 7,2filii Sellum filii Sadoc filii Achitob
AT greco 1Es7,2ἐπεστάτουν τῶν ἱερῶν ἔργων ἐπιμελέστερον συνεργοῦντες τοῖς πρεσβυτέροις τῶν Ιουδαίων καὶ ἱεροστάταις
Nova Vulgata 7,3filii Amariae filii Azariae filii Meraioth
AT greco 1Es7,3καὶ εὔοδα ἐγίνετο τὰ ἱερὰ ἔργα προφητευόντων Αγγαιου καὶ Ζαχαριου τῶν προφητῶν
Nova Vulgata 7,4filii Zaraiae filii Ozi filii Bocci
AT greco 1Es7,4καὶ συνετέλεσαν ταῦτα διὰ προστάγματος τοῦ κυρίου θεοῦ Ισραηλ
Nova Vulgata 7,5filii Abisue filii Phinees filii Eleazar filii Aaron summi sacerdotis,
AT greco 1Es7,5καὶ μετὰ τῆς γνώμης Κύρου καὶ Δαρείου καὶ Ἀρταξέρξου βασιλέως Περσῶν συνετελέσθη ὁ οἶκος ὁ ἅγιος ἕως τρίτης καὶ εἰκάδος μηνὸς Αδαρ τοῦ ἕκτου ἔτους βασιλέως Δαρείου
Nova Vulgata 7,6ipse Esdras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Moysi, quam dedit Dominus, Deus Israel. Cumque manus Domini Dei eius esset super eum, dedit ei rex omnem petitionem eius.
AT greco 1Es7,6καὶ ἐποίησαν οἱ υἱοὶ Ισραηλ καὶ οἱ ἱερεῖς καὶ οἱ Λευῖται καὶ οἱ λοιποὶ οἱ ἐκ τῆς αἰχμαλωσίας οἱ προστεθέντες ἀκολούθως τοῖς ἐν τῇ Μωυσέως βίβλῳ
Nova Vulgata 7,7Et ascenderunt de filiis Israel et de filiis sacerdotum et de filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de oblatis in Ierusalem, anno septimo Artaxerxis regis.
AT greco 1Es7,7καὶ προσήνεγκαν εἰς τὸν ἐγκαινισμὸν τοῦ ἱεροῦ τοῦ κυρίου ταύρους ἑκατόν κριοὺς διακοσίους ἄρνας τετρακοσίους
Nova Vulgata 7,8Venit in Ierusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis.

AT greco 1Es7,8χιμάρους ὑπὲρ ἁμαρτίας παντὸς τοῦ Ισραηλ δώδεκα πρὸς ἀριθμὸν ἐκ τῶν φυλάρχων τοῦ Ισραηλ δώδεκα
Nova Vulgata
7,9In primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone et in primo die mensis quinti venit in Ierusalem, iuxta manum Dei sui bonam super se.
AT greco 1Es7,9καὶ ἔστησαν οἱ ἱερεῖς καὶ οἱ Λευῖται ἐστολισμένοι κατὰ φυλὰς ἐπὶ τῶν ἔργων τοῦ κυρίου θεοῦ Ισραηλ ἀκολούθως τῇ Μωυσέως βίβλῳ καὶ οἱ θυρωροὶ ἐφ’ ἑκάστου πυλῶνος
Nova Vulgata 7,10Esdras enim applicavit cor suum, ut investigaret et impleret legem Domini et faceret et doceret in Israel praeceptum et iudicium.

AT greco 1Es7,10καὶ ἠγάγοσαν οἱ υἱοὶ Ισραηλ τῶν ἐκ τῆς αἰχμαλωσίας τὸ πασχα ἐν τῇ τεσσαρεσκαιδεκάτῃ τοῦ πρώτου μηνός ὅτι ἡγνίσθησαν οἱ ἱερεῖς καὶ οἱ Λευῖται ἅμα
Nova Vulgata
7,11Hoc est autem exemplar epistulae, quam dedit rex Artaxerxes Esdrae sacerdoti, scribae erudito in mandatis Domini et praeceptis eius in Israel.

AT greco 1Es7,11καὶ πάντες οἱ υἱοὶ τῆς αἰχμαλωσίας οὐχ ἡγνίσθησαν ὅτι οἱ Λευῖται ἅμα πάντες ἡγνίσθησαν
Nova Vulgata
7,12«Artaxerxes rex regum Esdrae sacerdoti, scribae legis Dei caeli, salutem.
AT greco 1Es7,12καὶ ἔθυσαν τὸ πασχα πᾶσιν τοῖς υἱοῖς τῆς αἰχμαλωσίας καὶ τοῖς ἀδελφοῖς αὐτῶν τοῖς ἱερεῦσιν καὶ ἑαυτοῖς
Nova Vulgata 7,13A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel et de sacerdotibus eius et de Levitis ire in Ierusalem, tecum vadat.
AT greco 1Es7,13καὶ ἐφάγοσαν οἱ υἱοὶ Ισραηλ οἱ ἐκ τῆς αἰχμαλωσίας πάντες οἱ χωρισθέντες ἀπὸ τῶν βδελυγμάτων τῶν ἐθνῶν τῆς γῆς ζητοῦντες τὸν κύριον
Nova Vulgata 7,14A facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es, ut visites Iudaeam et Ierusalem secundum legem Dei tui, quae est in manu tua,
AT greco 1Es7,14καὶ ἠγάγοσαν τὴν ἑορτὴν τῶν ἀζύμων ἑπτὰ ἡμέρας εὐφραινόμενοι ἔναντι τοῦ κυρίου
Nova Vulgata 7,15et ut feras argentum et aurum, quod rex et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israel, cuius in Ierusalem tabernaculum est.
AT greco 1Es7,15ὅτι μετέστρεψεν τὴν βουλὴν τοῦ βασιλέως Ἀσσυρίων ἐπ’ αὐτοὺς κατισχῦσαι τὰς χεῖρας αὐτῶν ἐπὶ τὰ ἔργα κυρίου θεοῦ Ισραηλ
Nova Vulgata 7,16Et omne argentum et aurum, quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis simul cum oblationibus sponte oblatis a populo et a sacerdotibus pro domo Dei sui, quae est in Ierusalem,
Nova Vulgata 7,17igitur studiose eme de hac pecunia boves, arietes, agnos et oblationes et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Ierusalem.
Nova Vulgata 7,18Sed et, si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri, facite.
Nova Vulgata
7,19Vasa quoque, quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Ierusalem.
Nova Vulgata 7,20Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur ab aerario regis.
Nova Vulgata 7,21Et ego Artaxerxes rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei caeli, absque mora detis
Nova Vulgata 7,22usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti coros centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum; sal vero absque mensura.
Nova Vulgata 7,23Omne, quod requirit Deus caeli, tribuatur diligenter in domo Dei caeli, ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius.
Nova Vulgata 7,24Vobis quoque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis et cantoribus et ianitoribus, oblatis et ministris domus Dei huius, ut tributum et annonas et vectigal non habeatis potestatem imponendi super eos.

Nova Vulgata
7,25Tu autem, Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quae est in manu tua, constitue praesides et iudices, ut iudicent omni populo, qui est trans flumen, his videlicet, qui noverunt legem Dei tui; sed et imperitos docete.
Nova Vulgata 7,26Et omnis, qui non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter, iudicium erit de eo, sive in mortem sive in exsilium sive in damnum substantiae eius vel certe in carcerem».

Nova Vulgata
7,27Benedictus Dominus, Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis, ut glorificaret domum Domini, quae est in Ierusalem,
Nova Vulgata 7,28et in me inclinavit misericordiam regis et consiliariorum eius et cunctorum principum eius potentium. Et ego confortatus manu Domini Dei mei, quae erat in me, congregavi de Israel principes, qui ascenderent mecum.