Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Esther - 10

Esther

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 10 10,1Rex vero Asuerus terrae et maris insulis imposuit tributum.
Nova Vulgata 10,2Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum,
Nova Vulgata 10,3et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent.
Nova Vulgata
Dixitque Mardochaeus ad omnes: «A Deo facta sunt ista!».
3a-k = Vg 104-12
Nova Vulgata 10,3bRecordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit.
Nova Vulgata 10,3c«Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam;
Nova Vulgata 10,3dduo autem dracones, ego sum et Aman;
Nova Vulgata 10,3egentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum;
Nova Vulgata 10,3fgens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes.
Nova Vulgata 10,3gEt duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium.
Nova Vulgata 10,3hVenitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus.
Nova Vulgata 10,3iEt recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam.
Nova Vulgata 10,3kEt observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel».