Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Esther - 3

Esther

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 3 3,1Post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag, et posuit solium eius super omnes principes, quos habebat.
Nova Vulgata 3,2Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua et adorabant Aman; sic enim praeceperat rex pro illo. Solus Mardochaeus non flectebat genu neque adorabat eum.
Nova Vulgata 3,3Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant: «Cur non observas mandatum regis?».
Nova Vulgata 3,4Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia; dixerat enim eis se esse Iudaeum.
Nova Vulgata
3,5Cumque Aman experimento probasset quod Mardochaeus non sibi flecteret genu nec se adoraret, iratus est valde
Nova Vulgata 3,6et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas — audierat enim quod esset gentis Iudaeae — magisque voluit omnem Iudaeorum, qui erant in regno Asueri, perdere nationem.
Nova Vulgata
Mense primo, cuius vocabulum est Nisan, anno duodecimo regni Asueri, missa est in urnam sors, quae dicitur Phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici; et exivit dies tertia decima mensis duodecimi, qui vocatur Adar.
7 TM omittit per homoeoteleuton, quod in II et Lys conservatur: (ad litteram) «(de die in diem et de mense in mensem) ut gens Iudaeorum in una die deleatur, et cecidit sors in tertiam decimam diem mensis (duodecimi...)». II et Lys «in quartam decimam diem»; Lysimachus hic II non aptavit textui Hebraico, qui iam tunc mancus erat
Nova Vulgata 3,8Dixitque Aman regi Asuero: «Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, segregatus inter populos alienisque utens legibus, quas ceteri non cognoscunt, insuper et regis scita contemnens; non expedit regi, ut det illis requiem.
Nova Vulgata 3,9Si tibi placet, scriptis decerne, ut pereat, et decem milia talentorum argenti appendam arcariis gazae tuae».
Nova Vulgata 3,10Tulit ergo rex anulum, quo utebatur, de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudaeorum.
Nova Vulgata 3,11Dixitque ad eum: «Argentum, quod polliceris, tuum sit; de populo age, quod tibi placet».
Nova Vulgata
3,12Vocatique sunt scribae regis mense primo, tertia decima die eius, et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis et duces provinciarum et principes diversarum gentium, ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum, ex nomine regis Asueri; et litterae ipsius signatae anulo.
Nova Vulgata 3,13Missae sunt epistulae per cursores ad universas provincias regis, ut perderent, occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent.
Nova Vulgata
Epistulae autem hoc exemplar fuit:
    «Rex magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Aethiopiam provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, haec scribit:
13a-h = Vg 126b-137
Nova Vulgata 3,13bCum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed semper clementer et leniter agens gubernare subiectorum vitam absque ullo terrore, regnumque quietum et usque ad fines pervium praestans, optatam cunctis mortalibus pacem renovare.
Nova Vulgata 3,13cQuaerente autem me a consiliariis meis, quomodo hoc posset impleri, unus qui prudentia, bona voluntate et fide stabili ceteros praecellit et est post regem secundus, Aman nomine,
Nova Vulgata 3,13dindicavit mihi in totius orbis terrarum tribubus populum hostilem esse dispersum, qui, legibus suis contra omnium gentium faciens consuetudinem, regum iussa in perpetuum contemnat, ne consistat concordia nationum a nobis consolidata.
Nova Vulgata 3,13eQuod cum didicissemus, videntes unam hanc gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque negotiis contraire, pessima conficere et regni impedire pacem,
Nova Vulgata 3,13fiussimus, ut quoscumque Aman, qui negotiis publicis praepositus est et quem patris loco colimus, per litteras monstraverit, cum coniugibus ac liberis radicitus deleantur inimicorum gladiis, nullusque eorum misereatur, quarta decima die duodecimi mensis Adar anni praesentis;
Nova Vulgata 3,13gut, qui iam olim sunt nefarii homines, uno die violenter ad inferos descendentes stabiles in posterum et quietas reddant nobis plene res publicas.
Nova Vulgata 3,13hQui autem celaverit genus eorum, inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne sancto comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete».
Nova Vulgata
3,14Exemplar autem epistularum ut lex in omnibus provinciis promulgandum erat, ut scirent omnes populi et pararent se ad praedictam diem.
Nova Vulgata 3,15Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere; statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, dum civitas ipsa esset conturbata.
Nova Vulgata
3,15aEt convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum amicis luxuriabatur.
Nova Vulgata 3,15bUbicumque igitur proponebatur exemplum epistulae, ploratio et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos.
Nova Vulgata 3,15cEt invocabant Iudaei Deum patrum suorum et dicebant:
Nova Vulgata
3,15d«Domine Deus, tu solus Deus in caelo sursum,

 et non est alius Deus praeter te.
Nova Vulgata
3,15eSi enim fecissemus legem tuam et praecepta,

habitassemus cum securitate et pace
per omne tempus vitae nostrae.
Nova Vulgata
3,15fNunc autem, quoniam non fecimus praecepta tua,

venit super nos omnis tribulatio ista.
Nova Vulgata
3,15gIustus es et clemens et excelsus et magnus, Domine,

et omnes viae tuae iudicia.
Nova Vulgata
3,15hEt nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem

neque uxores nostras in violationem neque in perditionem,

qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque nunc.
Nova Vulgata
3,15iMiserere principali tuae parti

et non tradas in infamiam hereditatem tuam,

ut hostes dominentur nostri».