Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Esther - 6

Esther

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 6 6,1Noctem illam duxit rex insomnem iussitque afferri sibi librum memorialium, annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur,
Nova Vulgata 6,2ventum est ad eum locum, ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeus insidias Bagathan et Thares duorum eunuchorum ianitorum, qui voluerant manus mittere in regem Asuerum.
Nova Vulgata
6,3Quod cum audisset rex, ait: «Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est?». Dixeruntque ei servi illius ac ministri: «Nihil omnino mercedis accepit».
Nova Vulgata 6,4Statimque rex: «Quis est, inquit, in atrio?». Aman quippe exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, ut iuberet Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum.
Nova Vulgata 6,5Responderunt pueri: «Ecce Aman stat in atrio». Dixitque rex: «Ingrediatur».
Nova Vulgata
6,6Cumque esset ingressus, ait illi: «Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat?». Cogitans autem in corde suo Aman et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare
Nova Vulgata 6,7respondit: «Homo, quem rex honorare cupit,
Nova Vulgata 6,8debet indui vestibus regiis, quibus rex indutus erat, et imponi super equum, qui de sella regis est, et acceperit regium diadema super caput suum;
Nova Vulgata 6,9et primus de regiis principibus nobilissimis induat eum et teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet et dicat: “Sic honorabitur quemcumque voluerit rex honorare”».
Nova Vulgata
6,10Dixitque ei rex: «Festina et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii; cave, ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas».
Nova Vulgata 6,11Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumque Mardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat: «Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare».
Nova Vulgata
6,12Reversusque est Mardochaeus ad ianuam palatii; et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite.
Nova Vulgata 6,13Narravitque Zares uxori suae et amicis omnia, quae evenissent sibi; cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius: «Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris praevalere contra eum, sed cades in conspectu eius».
Nova Vulgata 6,14Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.