Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Esther - 7

Esther

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 7 7,1Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
Nova Vulgata 7,2Dixitque ei rex etiam in secundo die, postquam vino incaluerat: «Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fieri? Etiamsi dimidiam regni mei partem petieris, impetrabis».
Nova Vulgata 7,3Ad quem illa respondit: «Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam, pro qua rogo, et populum meum, pro quo obsecro.
Nova Vulgata 7,4Traditi enim sumus, ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: tacuissem, quia tribulatio haec non esset digna conturbare regem».
Nova Vulgata 7,5Respondensque rex Asuerus ait: «Quis est iste et ubi est, ut haec audeat facere?».
Nova Vulgata 7,6Dixit Esther: «Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman». Quod ille audiens ilico obstupuit coram rege ac regina.
Nova Vulgata
7,7Rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum palatii. Aman quoque surrexit, ut rogaret Esther reginam pro anima sua; intellexit enim a rege sibi decretum esse malum.
Nova Vulgata 7,8Qui cum reversus esset de horto et intrasset convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: «Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea?». Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius.
Nova Vulgata 7,9Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: «En etiam lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos». Cui dixit rex: «Appendite eum in eo».
Nova Vulgata 7,10Suspensus est itaque Aman in patibulo, quod paraverat Mardochaeo; et regis ira quievit.