Nova Vulgata1010,1Et vidi: et ecce super firmamentum, quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii apparuit super ea.
Nova Vulgata10,2Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: «Ingredere in medio rotarum, quae sunt subtus cherub, et imple manus tuas prunis ignis, quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem». Ingressusque est in conspectu meo.
Nova Vulgata 10,3Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.
Nova Vulgata10,4Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus, et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini.
Nova Vulgata10,5Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.
Nova Vulgata 10,6Cumque praecepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens: «Sume ignem de medio rotarum, de medio cherubim», ingressus ille stetit iuxta rotam;
Nova Vulgata10,7et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim, et sumpsit et dedit in manus eius, qui indutus erat lineis; qui accipiens egressus est.
Nova Vulgata10,8Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum,
Nova Vulgata10,9et vidi: et ecce quattuor rotae iuxta cherubim; rota una iuxta cherub unum, et rota alia iuxta cherub unum, species autem rotarum erat quasi species lapidis chrysolithi,
Nova Vulgata10,10et aspectus earum similitudo una illis quattuor, quasi sit rota in medio rotae.
Nova Vulgata10,11Cumque ambularent in quattuor partes, gradiebantur et non convertebantur ambulantes, sed ad locum, ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae nec convertebantur, cum ambularent.
Nova VulgataEt omne corpus eorum et terga et manus et pennae et rotae plena erant oculis in circuitu illis quattuor;
12Omitte (in fine) «rotarum eorum»
Nova Vulgata10,13et rotae istae vocatae sunt Volubiles, audiente me.
Nova Vulgata10,14Quattuor autem facies habebat unumquodque: facies prima facies cherub, et facies secunda facies hominis, et tertia facies leonis, et quarta facies aquilae.
Nova Vulgata10,15Et elevati sunt cherubim: ipsum est animal, quod videram iuxta fluvium Chobar.
Nova Vulgata10,16Cumque ambularent, cherubim ibant pariter, et rotae iuxta ea; et cum elevarent cherubim alas suas, ut exaltarentur de terra, non convertebantur rotae, sed et ipsae iuxta erant.
Nova Vulgata10,17Stantibus illis, stabant et cum elevatis elevabantur; spiritus enim animalium erat in eis.
Nova Vulgata 10,18Et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super cherubim;
Nova Vulgata10,19et elevantes cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me, et, illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt; et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat super eos.
Nova Vulgata10,20Ipsum est animal, quod vidi subter Deum Israel iuxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.
Nova Vulgata10,21Quattuor per quattuor vultus unicuique, et quattuor alae unicuique, et similitudo manus hominis sub alis eorum;
Nova Vulgata10,22et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quorum aspectum videram iuxta fluvium Chobar. Et singuli ante faciem suam gradiebantur.