Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ezechielis - 11

Ezechielis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 11 11,1Et elevavit me spiritus et duxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit solis ortum; et ecce in introitu portae viginti quinque viri, et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae, principes populi.
Nova Vulgata 11,2Dixitque ad me: «Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista
Nova Vulgata dicentes: “Nonne dudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes, nos autem carnes”.
3 Nonne ... aedificatae sunt domus – Lege cum Gr et Vg (cfr. Syr) hălō’ ... nibnû habbatim; TM «non est prope, ut aedificentur domus»
Nova Vulgata 11,4Idcirco vaticinare de eis; vaticinare, fili hominis».
Nova Vulgata 11,5Et irruit in me spiritus Domini et dixit ad me: «Loquere. Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi.
Nova Vulgata 11,6Plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis.
Nova Vulgata Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et haec est lebes, et educam vos de medio eius.
7 Educam – Lege cum multis mss, Gr, Syr et Targ ’ôṣî’; TM «eduxit»
Nova Vulgata 11,8Gladium metuitis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.
Nova Vulgata 11,9Et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia.
Nova Vulgata 11,10Gladio cadetis, in finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus.
Nova Vulgata 11,11Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos;
Nova Vulgata 11,12et scietis quia ego Dominus, qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis, sed iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati».
Nova Vulgata
11,13Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est; et cecidi in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: «Heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel!».
Nova Vulgata
11,14Et factum est verbum Domini ad me dicens:
Nova Vulgata 11,15«Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: “Longe sunt a Domino; nobis data est terra in possessionem”.
Nova Vulgata 11,16Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris, ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt.
Nova Vulgata 11,17Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel.
Nova Vulgata 11,18Et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa.
Nova Vulgata Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum,
19 Aliud – Lege cum Gr ’aḥēr; TM «unum»
Nova Vulgata 11,20ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
Nova Vulgata 11,21Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam», dicit Dominus Deus.
Nova Vulgata
11,22Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel erat super eos;
Nova Vulgata 11,23et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem, qui est ad orientem urbis.
Nova Vulgata
11,24Et spiritus levavit me adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei; et sublata est a me visio, quam videram.
Nova Vulgata 11,25Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, quae ostenderat mihi.