Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ezechielis - 27

Ezechielis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 27 27,1Et factum est verbum Domini ad me dicens:
Nova Vulgata 27,2«Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum
Nova Vulgata 27,3et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiatrici populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus:
 O Tyre, tu dixisti: “Perfecti decoris ego sum!”.
Nova Vulgata
27,4In corde maris fines tui;
qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum.
Nova Vulgata
27,5Abietibus de Sanir exstruxerunt
tibi omnia tabulata;
cedrum de libano tulerunt,
ut facerent tibi malum;
Nova Vulgata
27,6quercus de Basan
dolaverunt in remos tuos
et transtra tua fecerunt ex ebore
et cupressis de insulis Cetthim.
Nova Vulgata
27,7Byssus varia texta de Aegypto
erat tibi in velum,
ut poneretur in malo,
hyacinthus et purpura de insulis Elisa
facta sunt operimentum tuum.
Nova Vulgata
27,8Habitatores Sidonis et Aradii
fuerunt remiges tui;
sapientes tui, Tyre,
facti sunt nautae tui.
Nova Vulgata
27,9Senes Gibli et prudentes eius fuerunt in te,
ut sarcirent rimas tuas.
Omnes naves maris et nautae earum
fuerunt in te, ut mercarentur merces tuas.
Nova Vulgata
27,10Persae et Lud et Phut
erant in exercitu tuo,
viri bellatores tui.
Clipeum et galeam suspenderunt in te;
ipsi dederunt tibi splendorem.
Nova Vulgata 27,11Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu, et Gammadii erant in turribus tuis. Clipeos suos suspenderunt in muris tuis per gyrum; ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
Nova Vulgata 27,12Tharsis negotiatrix tua propter multitudinem cunctarum divitiarum; argentum, ferrum, stannum plumbumque dederunt pro mercibus tuis.
Nova Vulgata
27,13Iavan, Thubal et Mosoch ipsi institores tui; mancipia et vasa aerea adduxerunt tibi in commutationem populo tuo.
Nova Vulgata 27,14De domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt pro mercibus tuis ad forum tuum;
Nova Vulgata filii Rhodi negotiatores tui; insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos et ebenina reddiderunt tibi ut tributum.
15 Rhodi – Lege cum Gr rōdān; TM «Dedan»
Nova Vulgata Edom negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum; carbunculum, purpuram et scutulata et byssum et corallia et rubinum attulerunt pro mercibus tuis.
16 Edom – Lege cum 25 mss Hebraicis, Syr, Aq et Gr ’ēdōm; TM «Aram»
Nova Vulgata 27,17Iuda et terra Israel ipsi institores tui; frumentum primum, balsamum et mel et oleum et resinam attulerunt tibi in commutationem.
Nova Vulgata 27,18Damascenus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum, propter multitudinem diversarum opum; vinum de Helbon et lanam de Sahar
Nova Vulgata et vinum de Uzal pro mercibus tuis dederunt; ferrum fabrefactum, cassia et calamus in commutatione tua erat.
19 Et vinum – Lege cum Gr wejajin; TM «et Dan et Iavan»
Nova Vulgata 27,20Dedan institores tui in tapetibus ad equitandum.
Nova Vulgata 27,21Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae; cum agnis et arietibus et haedis, cum quibus erant negotiatores tui.
Nova Vulgata 27,22Venditores Saba et Regma, ipsi negotiatores tui, universa prima aromata et omnem lapidem pretiosum et aurum dederunt pro mercibus tuis.
Nova Vulgata 27,23Charran et Chenne et Eden negotiatores tui; Saba, Assyria et Chelmad venditores tui.
Nova Vulgata 27,24Ipsi negotiatores tui cum vestibus splendidis, involucris hyacinthinis et polymitis texturisque discoloribus, funibus obvolutis et cedris in negotiationibus tuis.
Nova Vulgata
27,25Naves Tharsis, principes tui
in negotiatione tua;
et repleta es et glorificata nimis
in corde maris.
Nova Vulgata
27,26In aquis multis adduxerunt te
remiges tui;
ventus auster contrivit te
in corde maris.
Nova Vulgata
27,27Divitiae tuae et thesauri tui et multiplices merces tuae,
nautae tui et gubernatores tui,
resarcientes rimas tuas et commutantes merces tuas,
omnes quoque viri bellatores tui,
qui sunt in te,
cum universa multitudine tua,
quae est in medio tui,
cadent in corde maris
in die ruinae tuae.
Nova Vulgata
27,28A sonitu clamoris gubernatorum tuorum
conturbabuntur litora.
Nova Vulgata
27,29Et descendent de navibus suis
omnes, qui tenebant remum;
nautae et universi gubernatores maris
in terra stabunt.
Nova Vulgata
27,30Et eiulabunt super te voce magna
et clamabunt amare;
et superiacient pulverem capitibus suis,
in cinere volutabuntur.
Nova Vulgata
27,31Et radent super te calvitium
et accingentur ciliciis
et plorabunt te in amaritudine animae
ploratu amarissimo;
Nova Vulgata
27,32et assument super te congementes carmen lugubre
et plangent te:
“Quae est ut Tyrus, quae obmutuit
in medio maris?
Nova Vulgata
27,33Cum venissent merces tuae de mari,
satiasti populos multos;
in multitudine divitiarum tuarum et mercium tuarum
ditasti reges terrae.
Nova Vulgata
27,34Nunc contrita es a mari
in profundis aquarum.
Opes tuae et omnis multitudo tua,
quae erat in medio tui,
ceciderunt.
Nova Vulgata
27,35Universi habitatores insularum
obstupuerunt super te,
et reges earum horrore formidarunt
vultu conturbato;
Nova Vulgata
27,36negotiatores in populis sibilaverunt super te.
In horrorem facta es
et non eris usque in perpetuum”».