Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ezechielis - 31

Ezechielis

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 31 31,1Et factum est in anno undecimo, in tertio, una mensis, factum est verbum Domini ad me dicens:
AT greco Ez31,1καὶ ἐγένετο ἐν τῷ ἑνδεκάτῳ ἔτει ἐν τῷ τρίτῳ μηνὶ μιᾷ τοῦ μηνὸς ἐγένετο λόγος κυρίου πρός με λέγων
Nova Vulgata 31,2«Fili hominis, dic pharaoni, regi Aegypti, et pompae eius:
Cui similis factus es in magnitudine tua?
AT greco Ez31,2υἱὲ ἀνθρώπου εἰπὸν πρὸς Φαραω βασιλέα Αἰγύπτου καὶ τῷ πλήθει αὐτοῦ τίνι ὡμοίωσας σεαυτὸν ἐν τῷ ὕψει σου
Nova Vulgata
31,3Ecce abies, quasi cedrus in Libano,
pulcher ramis et frondibus nemorosus
excelsusque altitudine,
et inter nubes elevatum est cacumen eius;
AT greco Ez31,3ἰδοὺ Ασσουρ κυπάρισσος ἐν τῷ Λιβάνῳ καὶ καλὸς ταῖς παραφυάσιν καὶ ὑψηλὸς τῷ μεγέθει εἰς μέσον νεφελῶν ἐγένετο ἡ ἀρχὴ αὐτοῦ
Nova Vulgata
31,4aquae nutrierunt illum,
abyssus exaltavit eum,
flumina eius manabant
in circuitu radicum eius,
et rivos suos emisit
ad universa ligna campi.
AT greco Ez31,4ὕδωρ ἐξέθρεψεν αὐτόν ἡ ἄβυσσος ὕψωσεν αὐτόν τοὺς ποταμοὺς αὐτῆς ἤγαγεν κύκλῳ τῶν φυτῶν αὐτοῦ καὶ τὰ συστέματα αὐτῆς ἐξαπέστειλεν εἰς πάντα τὰ ξύλα τοῦ πεδίου
Nova Vulgata
31,5Propterea elevata est altitudo eius
super omnia ligna campi,
et multiplicata sunt arbusta eius,
et elevati sunt rami eius
propter aquas multas.
AT greco Ez31,5ἕνεκεν τούτου ὑψώθη τὸ μέγεθος αὐτοῦ παρὰ πάντα τὰ ξύλα τοῦ πεδίου καὶ ἐπλατύνθησαν οἱ κλάδοι αὐτοῦ ἀφ’ ὕδατος πολλοῦ
Nova Vulgata
31,6Cumque extendisset umbram suam,
in ramis eius fecerunt nidos
omnia volatilia caeli,
et sub frondibus eius genuerunt
omnes bestiae campi,
et sub umbra illius habitabat
universa multitudo gentium;
AT greco Ez31,6ἐν ταῖς παραφυάσιν αὐτοῦ ἐνόσσευσαν πάντα τὰ πετεινὰ τοῦ οὐρανοῦ καὶ ὑποκάτω τῶν κλάδων αὐτοῦ ἐγεννῶσαν πάντα τὰ θηρία τοῦ πεδίου ἐν τῇ σκιᾷ αὐτοῦ κατῴκησεν πᾶν πλῆθος ἐθνῶν
Nova Vulgata
31,7eratque pulcherrimus in magnitudine sua
et in dilatatione arbustorum suorum,
erat enim radix illius
iuxta aquas multas.
AT greco Ez31,7καὶ ἐγένετο καλὸς ἐν τῷ ὕψει αὐτοῦ διὰ τὸ πλῆθος τῶν κλάδων αὐτοῦ ὅτι ἐγενήθησαν αἱ ῥίζαι αὐτοῦ εἰς ὕδωρ πολύ
Nova Vulgata
31,8Cedri non fuerunt pares illi
in paradiso Dei;
abietes non adaequaverunt ramos eius,
et platani non fuerunt
aequae frondibus illius;
omne lignum paradisi Dei
non est assimilatum illi et pulchritudini eius,
AT greco Ez31,8κυπάρισσοι τοιαῦται οὐκ ἐγενήθησαν ἐν τῷ παραδείσῳ τοῦ θεοῦ καὶ πίτυες οὐχ ὅμοιαι ταῖς παραφυάσιν αὐτοῦ καὶ ἐλάται οὐκ ἐγένοντο ὅμοιαι τοῖς κλάδοις αὐτοῦ πᾶν ξύλον ἐν τῷ παραδείσῳ τοῦ θεοῦ οὐχ ὡμοιώθη αὐτῷ ἐν τῷ κάλλει αὐτοῦ
Nova Vulgata
31,9quoniam speciosum feci eum
et multis condensisque frondibus:
et aemulata sunt eum omnia ligna Eden,
quae erant in paradiso Dei.
AT greco Ez31,9διὰ τὸ πλῆθος τῶν κλάδων αὐτοῦ καὶ ἐζήλωσεν αὐτὸν τὰ ξύλα τοῦ παραδείσου τῆς τρυφῆς τοῦ θεοῦ
Nova Vulgata
31,10Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam usque in nubes, et elevatum est cor eius in altitudine sua,
AT greco Ez31,10διὰ τοῦτο τάδε λέγει κύριος ἀνθ’ ὧν ἐγένου μέγας τῷ μεγέθει καὶ ἔδωκας τὴν ἀρχήν σου εἰς μέσον νεφελῶν καὶ εἶδον ἐν τῷ ὑψωθῆναι αὐτόν
Nova Vulgata 31,11tradam eum in manu potentis principis gentium; faciens faciet ei: iuxta impietatem eius eieci eum.
AT greco Ez31,11καὶ παρέδωκα αὐτὸν εἰς χεῖρας ἄρχοντος ἐθνῶν καὶ ἐποίησεν τὴν ἀπώλειαν αὐτοῦ
Nova Vulgata 31,12Et succident illum alieni, violentissimi nationum; et proicient eum super montes, et in cunctis convallibus corruent rami eius, et confringentur arbusta eius in universis voraginibus terrae, et recedent de umbra eius omnes populi terrae et relinquent eum.
AT greco Ez31,12καὶ ἐξωλέθρευσαν αὐτὸν ἀλλότριοι λοιμοὶ ἀπὸ ἐθνῶν καὶ κατέβαλον αὐτὸν ἐπὶ τῶν ὀρέων ἐν πάσαις ταῖς φάραγξιν ἔπεσαν οἱ κλάδοι αὐτοῦ καὶ συνετρίβη τὰ στελέχη αὐτοῦ ἐν παντὶ πεδίῳ τῆς γῆς καὶ κατέβησαν ἀπὸ τῆς σκέπης αὐτῶν πάντες οἱ λαοὶ τῶν ἐθνῶν καὶ ἠδάφισαν αὐτόν
Nova Vulgata
31,13Super ruinam eius habitabunt
omnia volatilia caeli,
et in ramis eius erunt
universae bestiae campi,
AT greco Ez31,13ἐπὶ τὴν πτῶσιν αὐτοῦ ἀνεπαύσαντο πάντα τὰ πετεινὰ τοῦ οὐρανοῦ καὶ ἐπὶ τὰ στελέχη αὐτοῦ ἐγένοντο πάντα τὰ θηρία τοῦ ἀγροῦ
Nova Vulgata
31,14ne eleventur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponant sublimitatem suam inter nubes nec stent apud eas in sublimitate sua omnia, quae irrigantur aquis, quia omnes traditi sunt in mortem
ad inferiora terrae,
in medio filiorum hominum,
ad eos, qui descendunt in lacum.
AT greco Ez31,14ὅπως μὴ ὑψωθῶσιν ἐν τῷ μεγέθει αὐτῶν πάντα τὰ ξύλα τὰ ἐν τῷ ὕδατι καὶ οὐκ ἔδωκαν τὴν ἀρχὴν αὐτῶν εἰς μέσον νεφελῶν καὶ οὐκ ἔστησαν ἐν τῷ ὕψει αὐτῶν πρὸς αὐτὰ πάντες οἱ πίνοντες ὕδωρ πάντες ἐδόθησαν εἰς θάνατον εἰς γῆς βάθος ἐν μέσῳ υἱῶν ἀνθρώπων πρὸς καταβαίνοντας εἰς βόθρον
Nova Vulgata
31,15Haec dicit Dominus Deus: In die, quando descendit ad inferos, induxi luctum, operui propter eum abyssum et prohibui flumina eius et coercui aquas multas; obscuravi super eum Libanum, et omnia ligna agri concussa sunt.
AT greco Ez31,15τάδε λέγει κύριος κύριος ἐν ᾗ ἡμέρᾳ κατέβη εἰς ᾅδου ἐπένθησεν αὐτὸν ἡ ἄβυσσος καὶ ἐπέστησα τοὺς ποταμοὺς αὐτῆς καὶ ἐκώλυσα πλῆθος ὕδατος καὶ ἐσκότασεν ἐπ’ αὐτὸν ὁ Λίβανος πάντα τὰ ξύλα τοῦ πεδίου ἐπ’ αὐτῷ ἐξελύθησαν
Nova Vulgata 31,16A sonitu ruinae eius commovi gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his, qui descendebant in lacum; et consolata sunt in inferioribus terrae omnia ligna Eden, egregia atque praeclara in Libano, universa, quae irrigabantur aquis.
AT greco Ez31,16ἀπὸ τῆς φωνῆς τῆς πτώσεως αὐτοῦ ἐσείσθησαν τὰ ἔθνη ὅτε κατεβίβαζον αὐτὸν εἰς ᾅδου μετὰ τῶν καταβαινόντων εἰς λάκκον καὶ παρεκάλουν αὐτὸν ἐν γῇ πάντα τὰ ξύλα τῆς τρυφῆς καὶ τὰ ἐκλεκτὰ τοῦ Λιβάνου πάντα τὰ πίνοντα ὕδωρ
Nova Vulgata Nam et ipsi cum eo descenderunt ad infernum ad interfectos gladio et auxiliatores eius, qui sederant sub umbra eius in medio nationum.
17 Et auxiliatores eius, qui sederant – Lege weōzerāw (cfr. 32,21) jōše (Gr); TM «et brachium eius, sederunt»
AT greco Ez31,17καὶ γὰρ αὐτοὶ κατέβησαν μετ’ αὐτοῦ εἰς ᾅδου ἐν τοῖς τραυματίαις ἀπὸ μαχαίρας καὶ τὸ σπέρμα αὐτοῦ οἱ κατοικοῦντες ὑπὸ τὴν σκέπην αὐτοῦ ἐν μέσῳ τῆς ζωῆς αὐτῶν ἀπώλοντο
Nova Vulgata 31,18Cui assimilatus es, o inclite atque sublimis inter ligna Eden? Et ecce deductus es cum lignis Eden ad inferiora terrae; in medio incircumcisorum dormies cum his, qui interfecti sunt gladio. Ipse est pharao et omnis pompa eius», dicit Dominus Deus.
AT greco Ez31,18τίνι ὡμοιώθης κατάβηθι καὶ καταβιβάσθητι μετὰ τῶν ξύλων τῆς τρυφῆς εἰς γῆς βάθος ἐν μέσῳ ἀπεριτμήτων κοιμηθήσῃ μετὰ τραυματιῶν μαχαίρας οὕτως Φαραω καὶ τὸ πλῆθος τῆς ἰσχύος αὐτοῦ λέγει κύριος κύριος