Nova Vulgata3535,1Et factus est sermo Domini ad me dicens:
Nova Vulgata35,2«Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir et propheta de eo et dices illi:
Nova Vulgata35,3Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir; et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum.
Nova Vulgata35,4Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris et scies quia ego Dominus.
Nova Vulgata 35,5Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae extremae;
Nova Vulgata35,6propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te, et sanguis te persequetur et, cum sanguinem non oderis, sanguis persequetur te.
Nova Vulgata35,7Et dabo montem Seir desolatum atque desertum et auferam de eo euntem et redeuntem
Nova Vulgata35,8et implebo montes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque in omnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent.
Nova Vulgata35,9In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus.
Nova Vulgata Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditate possidebo eas!”, cum Dominus esset ibi;
10Et hereditate possidebo eas – Lege cum Gr, Syr et Targ et Vg wîrištîn; TM «et hereditate possidebimus eam»
Nova Vulgata35,11propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero.
Nova Vulgata35,12Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: “Deserti nobis ad devorandum dati sunt!”.
Nova Vulgata35,131Et insurrexistis super me ore vestro et vociferati estis vobis adversum me verba vestra; ego audivi.
Nova Vulgata35,14Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam;
Nova Vulgata35,15sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quia ego Dominus.