Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ezechielis - 37

Ezechielis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 37 37,1Facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Domini et posuit me in medio campi, qui erat plenus ossibus,
Nova Vulgata 37,2et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer.
Nova Vulgata 37,3Et dixit ad me: «Fili hominis, putasne vivent ossa ista?». Et dixi: «Domine, tu nosti».
Nova Vulgata 37,4Et dixit ad me: «Vaticinare super ossa ista et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini.
Nova Vulgata 37,5Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis,
Nova Vulgata 37,6et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum, et vivetis et scietis quia ego Dominus».
Nova Vulgata 37,7Et prophetavi, sicut praeceperat mihi. Factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio; et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam.
Nova Vulgata 37,8Et vidi: et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, sed spiritum non habebant.
Nova Vulgata 37,9Et dixit ad me: «Vaticinare ad spiritum; vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Haec dicit Dominus Deus: A quattuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, ut reviviscant».
Nova Vulgata 37,10Et prophetavi, sicut praeceperat mihi, et ingressus est in ea spiritus; et vixerunt steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.
Nova Vulgata
37,11Et dixit ad me: «Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est. Ipsi dicunt: “Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus”.
Nova Vulgata 37,12Propterea vaticinare et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel;
Nova Vulgata 37,13et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra et eduxero vos de tumulis vestris, populus meus.
Nova Vulgata 37,14Et dabo spiritum meum in vobis, et vivetis, et collocabo vos super humum vestram, et scietis quia ego Dominus. Locutus sum et facio», ait Dominus Deus.
Nova Vulgata
37,15Et factus est sermo Domini ad me dicens:
Nova Vulgata 37,16«Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum et scribe super illud: Iudae et filiis Israel sociis eius. Et tolle lignum alterum et scribe super illud: Ioseph, lignum Ephraim, et cunctae domui Israel sociis eius.
Nova Vulgata 37,17Et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum; et erunt in unionem in manu tua.
Nova Vulgata 37,18Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes: “Nonne indicas nobis, quid in his tibi velis?”,
Nova Vulgata 37,19loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Ioseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quae iunctae sunt ei, et dabo eas pariter cum ligno Iudae et faciam eas in lignum unum, et erunt unum in manu mea.
Nova Vulgata 37,20Erunt autem ligna, super quae scripseris, in manu tua in oculis eorum,
Nova Vulgata 37,21et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt, et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam
Nova Vulgata 37,22et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israel; et rex unus erit omnibus imperans, et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna.
Nova Vulgata Neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis, et salvos eos faciam de universis aversionibus suis, quibus peccaverunt, et mundabo eos, et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.
23 Aversionibus – Lege mešûbōtêhem; TM «sedibus eorum»
Nova Vulgata 37,24Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum; in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea.
Nova Vulgata 37,25Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Iacob, in qua habitaverunt patres vestri; et habitabunt super eam, ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum, et David servus meus princeps eorum in perpetuum.
Nova Vulgata 37,26Et percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos et multiplicabo; et dabo sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum,
Nova Vulgata 37,27et erit habitaculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus;
Nova Vulgata 37,28et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum».