Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ezechielis - 39

Ezechielis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 39 39,1Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem summum Mosoch e Thubal;
Nova Vulgata 39,2et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de extremo aquilone et adducam te super montes Israel.
Nova Vulgata 39,3Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam.
Nova Vulgata 39,4Super montes Israel cades, tu et omnia agmina tua et populi, qui sunt tecum; feris avibus, omni volatili et bestiis terrae dedi te devorandum:
Nova Vulgata 39,5super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
Nova Vulgata 39,6Et emittam ignem in Magog et in his, qui habitant in insulis confidenter, et scient quia ego Dominus.
Nova Vulgata 39,7Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel et non polluam nomen sanctum meum amplius, et scient gentes quia ego Dominus, sanctus in Israel.
Nova Vulgata 39,8Ecce venit et fit, ait Dominus Deus; haec est dies, de qua locutus sum.
Nova Vulgata
39,9Et egredientur habitatores de civitatibus Israel et succendent et comburent arma, clipeum et scutum, arcum et sagittas et baculos, manus et contos, et succendent ea igne septem annis.
Nova Vulgata 39,10Et non portabunt ligna de campis neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igne et depraedabuntur eos, quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.
Nova Vulgata
39,11Et erit, in die illa dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel, vallem viatorum ad orientem maris, quae oppilat viam praetereuntibus; et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius, et vocabitur vallis Multitudinis Gog.
Nova Vulgata 39,12Et sepelient eos domus Israel, ut mundent terram septem mensibus;
Nova Vulgata 39,13sepeliet autem eum omnis populus terrae, et erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.
Nova Vulgata Et viros iugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant eos, qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam; post menses autem septem quaerere incipient
14 Sepeliant – Omitte cum Gr et Syr «praetereuntes» (lectio varians)
Nova Vulgata 39,15et circuibunt peragrantes terram; cumque viderint os hominis, statuent iuxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle Multitudinis Gog.
Nova Vulgata 39,16Nomen quoque civitatis Amona, et mundabunt terram.
Nova Vulgata
39,17Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus, dic volucri, universis avibus cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes et bibatis sanguinem.
Nova Vulgata 39,18Carnes fortium comedetis et sanguinem principum terrae bibetis: arietes, agni et hirci taurique saginati de Basan sunt omnes;
Nova Vulgata 39,19et comedetis adipem in saturitatem et bibetis sanguinem in ebrietatem de victima, quam ego immolabo vobis.
Nova Vulgata 39,20Et saturabimini super mensam meam de equo et de iugali currus, de forti et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.
Nova Vulgata
39,21Et ponam gloriam meam in gentibus, et videbunt omnes gentes iudicium meum, quod fecerim, et manum meam, quam posuerim super eos;
Nova Vulgata 39,22et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps,
Nova Vulgata 39,23et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod reliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manus hostium suorum, et ceciderint in gladio universi.
Nova Vulgata 39,24Iuxta immunditiam eorum et scelera eorum feci eis et abscondi faciem meam ab illis.
Nova Vulgata
39,25Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc restituam Iacob et miserebor omnis domus Israel et assumam zelum pro nomine sancto meo.
Nova Vulgata 39,26Et portabunt confusionem suam et omnem praevaricationem, quam praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter; et nemo erit qui exterreat.
Nova Vulgata 39,27Et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum,
Nova Vulgata 39,28et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes et congregaverim eos super terram suam et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
Nova Vulgata 39,29Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super domum Israel», ait Dominus Deus.