Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ezechielis - 40

Ezechielis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 40 40,1In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quarto decimo anno, postquam percussa est civitas, in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc.
Nova Vulgata 40,22 In visionibus Dei adduxit me in terram Israel et posuit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis ad austrum.
Nova Vulgata 40,3Et introduxit me illuc; et ecce vir, cuius erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensurae in manu eius, stabat autem in porta.
Nova Vulgata 40,4Et locutus est ad me idem vir: «Fili hominis, vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia, quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi, adductus es huc; annuntia omnia, quae tu vides, domui Israel».
Nova Vulgata
40,5Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum, qui habebant cubitum et palmum; et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.
Nova Vulgata
Et venit ad portam, quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus eius et mensus est limen portae calamo uno latitudinem
6 Latitudinem – Omitte cum Gr «limen unum calamus unus latitudo» (dittographia vel glossa)
Nova Vulgata 40,7et cubiculum uno calamo in longum et uno calamo in latum et inter cubicula quinque cubitos et limen portae iuxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno.
Nova Vulgata Et mensus est vestibulum portae
8 Omitte (post portae) cum multis mss Hebraicis, Syr et Vg «intrinsecus calamo uno et mensus est 
vestibulum portae» (dittographia)
Nova Vulgata 40,9octo cubitorum et postem eius duobus cubitis; vestibulum autem portae erat intrinsecus.
Nova Vulgata 40,10Porro cubicula portae ad viam orientalem, tria hinc et tria inde, mensura una trium et mensura una postium ex utraque parte.
Nova Vulgata 40,11Et mensus est latitudinem ostii portae decem cubitorum et longitudinem portae tredecim cubitorum,
Nova Vulgata 40,12et saeptum ante cubicula cubiti unius utrimque; cubicula autem sex cubitorum erant hinc et inde.
Nova Vulgata 40,13Et mensus est portam a tecto cubiculi usque ad tectum eius a contra, latitudinem viginti et quinque cubitorum, ostium contra ostium,
Nova Vulgata (14)
14 Textus obscurus qui interrumpit contextum: «et fecit postes sexaginta cubitos et ad postem atrii
porta in circuitu in circuitu»
Nova Vulgata et a facie ingressus portae usque ad faciem vestibuli portae intrinsecus, quinquaginta cubitos.
15 Et a facie – Lege ûmillifnê (sicut v. 19); TM «et contra faciem»
Nova Vulgata 40,16Et erant fenestrae marginatae in cubiculis et in postibus intra portam undique per circuitum; similiter autem erant et in vestibulo fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante postes pictura palmarum.
Nova Vulgata
40,17Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce exedrae et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum, triginta exedrae in circuitu pavimenti;
Nova Vulgata 40,18et pavimentum ad latus portarum secundum longitudinem portarum; hoc erat pavimentum inferius.
Nova Vulgata Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem portae interioris extrinsecus, centum cubitos. Sic oriens. Et sic aquilo.
19 Portae2 – Lege cum Gr haššaar; TM «atrii»
Nova Vulgata
40,20Portam quoque, quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est, tam in longitudine quam in latitudine;
Nova Vulgata 40,21et cubicula eius, tria hinc et tria inde, et postes eius et vestibulum eius secundum mensuram portae prioris; quinquaginta cubitorum longitudo eius et latitudo viginti quinque cubitorum.
Nova Vulgata Et fenestrae vestibuli eius et sculpturae palmarum secundum mensuram portae, quae respiciebat ad orientem; et septem graduum erat ascensus eius, et vestibulum intrinsecus.
22 Et fenestrae vestibuli eius – lege weḥallônê ’êlammô; TM «et fenestrae eius et vestibula eius»
Nova Vulgata 40,23Et porta atrii interioris contra portam aquilonis sicut in porta orientali; et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.
Nova Vulgata
40,24Et duxit me ad viam australem, et ecce porta, quae respiciebat ad austrum; et mensus est postes eius et vestibulum eius iuxta mensuras superiores.
Nova Vulgata 40,25Et fenestrae eius et vestibuli in circuitu sicut fenestrae ceterae; quinquaginta cubitorum longitudo erat et latitudo viginti quinque cubitorum.
Nova Vulgata 40,26Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum erat intrinsecus, et caelatae palmae erant, una hinc et altera inde, in postibus eius.
Nova Vulgata 40,27Et porta erat atrio interiori in via australi, et mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos.
Nova Vulgata
40,28Et introduxit me in atrium interius per portam australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores;
Nova Vulgata 40,29cubicula eius et postes eius, et vestibulum eius eisdem mensuris; et fenestrae erant ei et vestibulo eius in circuitu. Quinquaginta cubitorum longitudo erat et latitudo viginti quinque cubitorum.
Nova Vulgata (30)
30 «et vestibula per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum et latitudine quinque cubitorum»
– Omitte paucis mss Hebraicis et Gr (est varia lectio v. 29b)
Nova Vulgata 40,31Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et palmae in postibus eius, et octo gradus erant, quibus ascendebatur ad eam.
Nova Vulgata 40,32Et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores;
Nova Vulgata 40,33cubicula eius et postes eius et vestibulum eius sicut supra; et fenestrae erant ei et vestibulo eius in circuitu. Longitudo erat quinquaginta cubitorum et latitudo viginti quinque cubitorum.
Nova Vulgata 40,34Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et palmae caelatae in postibus eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius.
Nova Vulgata
40,35Et introduxit me ad portam, quae respiciebat ad aquilonem, et mensus est secundum mensuras superiores
Nova Vulgata 40,36cubicula eius et postes eius et vestibulum eius; et fenestrae ei erant per circuitum. Longitudo quinquaginta cubitorum erat et latitudo viginti quinque cubitorum.
Nova Vulgata 40,37Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et caelatura palmarum in postibus illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius.
Nova Vulgata Et erat exedra, cuius ostium in vestibulo portae; ibi lavabunt holocaustum.
38 In vestibulo portae – Lege cum Gr et Syr be’ûlam haššaar; TM «in postibus, portae»
Nova Vulgata 40,39Et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde, ut mactetur su-per eas holocaustum et pro peccato et pro delicto.
Nova Vulgata Et ad latus extra vestibulum ad ostium portae, quae respicit ad aquilonem, duae mensae; et ad la tus alterum vestibuli portae duae mensae.
40 Vestibulum – Lege lā’ûlām (cfr. 40b); TM «ascendenti»
Nova Vulgata 40,41Quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde ad latus portae: octo mensae erant, super quas mactabunt.
Nova Vulgata 40,42aQuattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae longi-tudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius,
Nova Vulgata 40,43aet labia palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum;
Nova Vulgata super ista ponant vasa, quibus mactetur holocaustum et victima,
42b Erat propter homoeoarcton omissus et postea ex margine falso loco insertum; secundum contextum pertinet ante v. 43b
Nova Vulgata 40,43bsuper mensas autem carnes oblationis.
Nova Vulgata Et extra portam interiorem exedrae duae, in atrio interiori; una erat in latere portae respicientis ad aquilonem, et facies eius contra viam australem, et una ex latere portae australis, quae respiciebat ad viam aquilonis.
44 Duae – Lege cum Gr šettajim; TM «cantorum» 
Una1 – Lege cum Gr ’aḥat; TM «quod» 
Et facies eius – Lege ûfānêhā; TM «et facies eorum» 
Et una – Lege cum Gr we’aḥat; TM «unus»? 
Australis – Lege cum Gr haddārôm; TM «orientalis»
Quae respiciebat – Lege cum Gr ûfānêhā; TM «facies (pe
Nova Vulgata 40,45Et dixit ad me: «Haec est exedra, quae respicit viam meridianam; sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.
Nova Vulgata 40,46Porro exedra, quae respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Do-minum, ut ministrent ei».
Nova Vulgata
40,47Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per quadrum. Altare autem erat ante faciem templi.
Nova Vulgata
Et introduxit me in vestibulum templi; et mensus est postes vestibuli quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et latitudinem portae quattuordecim cubitorum et latera portae trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde;
48 Postes – Lege cum Gr ’êlê; TM «postem» 
Quattordecim cubitorum et latera portae – Adde cum Gr ’arba eśrēh ’ammāh wekitfôt haššaar; TM omittit propter homoeoteleuton
Nova Vulgata longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem duodecim cubitorum, et decem gradibus ascendebatur ad illud, et columnae erant in postibus, una hinc et altera inde.
49 Duodecim – Lege cum Gr šettê eśrēh; TM «undecim» 
Decem – Lege cum Gr eśer; TM «quibus» (?)