Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ezechielis - 44

Ezechielis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 44 44,1Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem, et erat clausa;
Nova Vulgata 44,2et dixit Dominus ad me: «Porta haec clausa erit; non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus, Deus Israel, ingressus est per eam, eritque clausa.
Nova Vulgata 44,3Princeps, ut princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino; per viam vestibuli portae ingredietur et per eandem viam egredietur».
Nova Vulgata
44,4Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectum domus; et vidi: et ecce implevit gloria Domini domum Domini, et cecidi in faciem meam.
Nova Vulgata 44,5Et dixit ad me Dominus: «Fili hominis, pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia, quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini et de cunctis legibus eius; et pones cor tuum in introitu templi et in omni exitu sanctuarii
Nova Vulgata 44,6et dices ad exasperantem me domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Sufficiant vobis omnes abominationes vestrae, domus Israel,
Nova Vulgata 44,7eo quod induxistis alienigenas incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut essent in sanctuario meo et polluerent domum meam, cum offertis panem meum, adipem et sanguinem; et dissolvistis pactum meum in omnibus abominationibus vestris
Nova Vulgata et non explevistis ministerium sanctorum meorum et posuistis illos ministrantes mihi in sanctuario meo. Propterea
8 Propterea – Lege cum Gr lākēn; TM «vobis»
Nova Vulgata 44,9haec dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum, omnis alienigena, qui est in medio filiorum Israel.
Nova Vulgata
44,10Sed Levitae, qui longe recesserint a me in errore filiorum Israel, qui erraverunt a me post idola sua, portabunt iniquitatem suam
Nova Vulgata 44,11et erunt in sanctuario meo aeditui et ianitores portarum domus et ministri domus: ipsi mactabunt holocausta et victimas populo et ipsi stabunt in conspectu eorum, ut ministrent eis.
Nova Vulgata 44,12Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis, idcirco levavi manum meam super eos, dicit Dominus Deus; portabunt iniquitatem suam.
Nova Vulgata 44,13Et non appropinquabunt ad me, ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omnia sancta mea, ad sanctissima, sed portabunt confusionem suam et abominationes suas, quas fecerunt.
Nova Vulgata 44,14Et faciam eos ministros in omni ministerio domus et in universis, quae facienda sunt in ea.
Nova Vulgata
44,15Sacerdotes autem levitae filii Sadoc, qui custodierunt caeremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me, ut ministrent mihi, et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus.
Nova Vulgata 44,16Ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam, ut serviant mihi et custodiant ministerium meum.
Nova Vulgata 44,17Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur, nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et in domo.
Nova Vulgata 44,18Vittae lineae erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore.
Nova Vulgata 44,1919 Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimenta sua, in quibus ministraverunt, et reponent ea in exedris sanctis et vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in vestibus suis.
Nova Vulgata 44,20Caput autem suum non radent neque comam nutrient, sed tondentes attondent capita sua.
Nova Vulgata 44,21Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius.
Nova Vulgata 44,22Et viduam et repudiatam non accipient sibi uxores sed virgines de semine domus Israel; sed et viduam, quae fuerit vidua a sacerdote, accipient.
Nova Vulgata 44,23Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et profanum et inter mundum et immundum ostendent eis.
Nova Vulgata 44,24Et cum fuerit controversia, stabunt ad iudicandum et in iudiciis meis iudicabunt; leges meas et praecepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient et sabbata mea sanctificabunt.
Nova Vulgata 44,25Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem, quae virum non habuit: in quibus contaminabuntur.
Nova Vulgata 44,26Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei,
Nova Vulgata 44,27et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus.
Nova Vulgata 44,28Et erit eis in hereditatem: ego hereditas eorum; et possessionem non dabitis eis in Israel: ego enim possessio eorum.
Nova Vulgata 44,29Oblationem et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne anathema in Israel ipsorum erit;
Nova Vulgata 44,30et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex omnibus, quae offertis, sacerdotum erunt; et primitiva farinae vestrae dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tuae.
Nova Vulgata 44,31Omne morticinum et captum a bestia de avibus et de pecoribus non comedent sacerdotes.