Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 13

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 13 13,1Ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia, quae habebat, et Lot cum eo ad Nageb.
Nova Vulgata 13,2Abram autem erat dives valde in pecoribus, argento et auro.
Nova Vulgata 13,3Et profectus est de mansione in mansionem a Nageb in Bethel usque ad locum, ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,
Nova Vulgata 13,4in loco altaris, quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen Domini.
Nova Vulgata
13,5Sed et Lot, qui ibat cum Abram, fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula;
Nova Vulgata 13,6nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.
Nova Vulgata 13,7Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra.
Nova Vulgata 13,8Dixit ergo Abram ad Lot: «Ne, quaeso, sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus.
Nova Vulgata 13,9Nonne universa terra coram te est? Recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam».
Nova Vulgata
13,10Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quae universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram, sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus usque in Segor.
Nova Vulgata 13,11Elegitque sibi Lot omnem regionem circa Iordanem et recessit ad orientem; divisique sunt alterutrum a fratre suo.
Nova Vulgata 13,12Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Iordanem, et tabernacula movit usque ad Sodomam. 
Nova Vulgata 13,13Homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis.
Nova Vulgata
13,14Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est Lot ab eo: «Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et ad meridiem, ad orientem et ad occidentem:
Nova Vulgata 13,15omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum;
Nova Vulgata 13,16faciamque semen tuum sicut pulverem terrae: si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit.
Nova Vulgata 13,17Surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua, quia tibi daturus sum eam».
Nova Vulgata 13,18Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit iuxta Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavitque ibi altare Domino.