Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 18

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 18 18,1Apparuit autem ei Dominus iuxta Quercus Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
Nova Vulgata 18,2Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram
Nova Vulgata 18,3et dixit: «Domine mi, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum;
Nova Vulgata 18,4afferatur pauxillum aquae, et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore.
Nova Vulgata 18,5Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis; idcirco enim declinastis ad servum vestrum». Qui dixerunt: «Fac ut locutus es».

Nova Vulgata
18,6Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque: «Accelera, tria sata similae commisce et fac subcinericios panes».
Nova Vulgata 18,7Ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero; qui festinavit et coxit illum.
Nova Vulgata 18,8Tulit quoque butyrum et lac et vitulum, quem coxerat, et posuit coram eis. Ipse vero stabat iuxta eos sub arbore; et comederunt.

Nova Vulgata
18,9Dixeruntque ad eum: «Ubi est Sara uxor tua?». Ille respondit: «Ecce in tabernaculo est».
Nova Vulgata 18,10Cui dixit: «Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua». Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum.
Nova Vulgata 18,11Erant autem ambo senes provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria.
Nova Vulgata 18,12Quae risit occulte dicens: «Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptas mihi erit?».
Nova Vulgata 18,13Dixit autem Dominus ad Abraham: «Quare risit Sara dicens: “Num vere paritura sum anus?”».
Nova Vulgata 18,14Numquid Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc eodem tempore, et habebit Sara filium».
Nova Vulgata 18,15Negavit Sara dicens: «Non risi», timore perterrita. Ille autem dixit: «Non; sed risisti».

Nova Vulgata
18,16Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam; et Abraham simul gradiebatur deducens eos. 
Nova Vulgata 18,17Dixitque Dominus: «Num celare potero Abraham, quae gesturus sum,
Nova Vulgata 18,18cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?
Nova Vulgata 18,19Nam elegi eum, ut praecipiat filiis suis et domui suae post se, ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium, ut adducat Dominus super Abraham omnia, quae locutus est ad eum».
Nova Vulgata 18,20Dixit itaque Dominus: «Clamor contra Sodomam et Gomorram multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
Nova Vulgata 18,21Descendam et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint an non; sciam».

Nova Vulgata
18,22Converteruntque se inde viri et abierunt Sodomam; Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
Nova Vulgata 18,23Et appropinquans ait: «Numquid vere perdes iustum cum impio?
Nova Vulgata 18,24Si forte fuerint quinquaginta iusti in civitate, vere perdes et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo?
Nova Vulgata 18,25Absit a te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius; absit a te. Nonne iudex universae terrae faciet iudicium?».
Nova Vulgata 18,26Dixitque Dominus: «Si invenero Sodomae quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos».
Nova Vulgata 18,27Respondensque Abraham ait: «Ecce coepi loqui ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
Nova Vulgata 18,28Quid, si forte minus quinquaginta iustis quinque fuerint? Delebis propter quinque universam urbem?». Et ait: «Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque».
Nova Vulgata 18,29Rursumque locutus est ad eum: «Si forte inventi fuerint ibi quadraginta?». Ait: «Non percutiam propter quadraginta».
Nova Vulgata 18,30«Ne, quaeso, inquit, indignetur Dominus meus, si loquar. Si forte ibi inventi fuerint triginta?». Respondit: «Non faciam, si invenero ibi triginta». 
Nova Vulgata 18,31«Ecce, ait, coepi loqui ad Dominum meum. Si forte inventi fuerint ibi viginti?». Dixit: «Non interficiam propter viginti». 
Nova Vulgata 18,32«Obsecro, inquit, ne irascatur Dominus meus, si loquar adhuc semel. Si forte inventi fuerint ibi decem?». Dixit: «Non delebo propter decem».

Nova Vulgata
18,33Abiit Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham; et ille reversus est in locum suum.