Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 20

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 20 20,1Profectus inde Abraham in terram Nageb, habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris.
Nova Vulgata 20,2Dixitque de Sara uxore sua: «Soror mea est». Misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam.
Nova Vulgata 20,3Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: «En morieris propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum».
Nova Vulgata 20,4Abimelech vero non tetigerat eam. Et ait: «Domine, num gentem etiam iustam interficies?
Nova Vulgata 20,5Nonne ipse dixit mihi: “Soror mea est”, et ipsa quoque ait: “Frater meus est”? In simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc».
Nova Vulgata 20,6Dixitque ad eum Deus per somnium: «Et ego scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi, ut tangeres eam.
Nova Vulgata 20,7Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est; et orabit pro te, et vives. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu et omnia, quae tua sunt».

Nova Vulgata
20,8Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum; timueruntque viri valde.
Nova Vulgata 20,9Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: «Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere, fecisti mihi».
Nova Vulgata 20,10Rursusque ait: «Quid vidisti, ut hoc faceres?».
Nova Vulgata 20,11Respondit Abraham: «Cogitavi mecum: Certe non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam.
Nova Vulgata 20,12Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem. 
Nova Vulgata 20,13Cum autem vagari me faceret Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim».

Nova Vulgata
20,14Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham; reddiditque illi Saram uxorem suam
Nova Vulgata 20,15et ait: «Ecce terra mea coram te; ubicumque tibi placuerit, habita».
Nova Vulgata 20,16Sarae autem dixit: «Ecce mille argenteos dedi fratri tuo; ecce hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes, qui tecum sunt, et apud omnes iustificaberis».
Nova Vulgata 20,17Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt;
Nova Vulgata 20,18concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abraham.