Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 21

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 21 21,1Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est;
Nova Vulgata 21,2concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.
Nova Vulgata 21,3Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac
Nova Vulgata 21,4et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus.
Nova Vulgata 21,5Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius.
Nova Vulgata 21,6Dixitque Sara:
«Risum fecit mihi Deus;
quicumque audierit, corridebit mihi ?.
Nova Vulgata
21,7Rursumque ait:
«Quis auditurum crederet Abraham
quod Sara lactaret filios,
quia peperit ei filium
iam seni?».

Nova Vulgata
21,8Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
Nova Vulgata 21,9Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
Nova Vulgata 21,10«Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac».
Nova Vulgata 21,11Dure accepit hoc Abraham propter filium suum.
Nova Vulgata 21,12Cui dixit Deus: «Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.
Nova Vulgata Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est».
13 Magnum - Adde cum Sam, Gr, Syr et Vg gādôl (cfr. 17,20)
Nova Vulgata
21,14Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee.
Nova Vulgata 21,15Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum
Nova Vulgata 21,16et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: «Non videbo morientem puerum». Et sedens contra levavit vocem suam et flevit.
Nova Vulgata 21,17Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: «Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est.
Nova Vulgata 21,18Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum».
Nova Vulgata 21,19Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere.
Nova Vulgata 21,20Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius.
Nova Vulgata 21,21Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.

Nova Vulgata
21,22Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: «Deus tecum est in universis, quae agis.
Nova Vulgata 21,23Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena».
Nova Vulgata 21,24Dixitque Abraham: «Ego iurabo».

Nova Vulgata
21,25Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius.
Nova Vulgata 21,26Responditque Abimelech: «Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie».
Nova Vulgata 21,27Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus.
Nova Vulgata
21,28Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
Nova Vulgata 21,29Cui dixit Abimelech: «Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?».
Nova Vulgata 21,30At ille: «Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum».
Nova Vulgata 21,31Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt.
Nova Vulgata 21,32Et inierunt foedus in Bersabee.

Nova Vulgata
21,33Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni.
Nova Vulgata 21,34Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis.