Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 28

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 28 28,1Vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit eum praecepit que ei dicens: «Noli accipere coniugem de filiabus Chanaan;
Nova Vulgata 28,2surge, vade in Paddanaram ad domum Bathuel patris matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
Nova Vulgata 28,3Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in multitudinem populorum;
Nova Vulgata 28,4et det tibi benedictiones Abraham tibi et semini tuo tecum, ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est Deus avo tuo».
Nova Vulgata 28,5Cumque dimisisset eum Isaac, profectus est in Paddanaram ad Laban filium Bathuel Aramaei fratrem Rebeccae matris Iacob et Esau.
Nova Vulgata
28,6Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Paddanaram, ut inde uxorem duceret, et quod post benedictionem praecepisset ei dicens: «Non accipies uxorem de filiabus Chanaan»,
Nova Vulgata 28,7quodque oboediens Iacob parentibus suis isset in Paddanaram;
Nova Vulgata 28,8probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus,
Nova Vulgata 28,9ivit ad Ismaelem et duxit uxorem, absque iis, quas habebat, Mahalath filiam Ismael filii Abraham sororem Nabaioth.
Nova Vulgata
28,10Igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Charran.
Nova Vulgata 28,11Cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus, qui iacebant, et supponens capiti suo dormivit in eodem loco.
Nova Vulgata 28,12Viditque in somnio scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
Nova Vulgata 28,13et Dominum innixum scalae dicentem sibi: «Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
Nova Vulgata 28,14Eritque semen tuum quasi pulvis terrae; dilataberis ad occidentem et orientem et septentrionem et meridiem; et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae.
Nova Vulgata 28,15Et ecce, ego tecum sum et custodiam te, quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc; nec dimittam te, nisi complevero quae dixi tibi».
Nova Vulgata
28,16Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: «Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam».
Nova Vulgata 28,17Pavensque: «Quam terribilis est, inquit, locus iste! Non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli».
Nova Vulgata 28,18Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper. 
Nova Vulgata 28,19Appellavitque nomen loci illius Bethel; prius autem urbs vocabatur Luza.
Nova Vulgata
28,20Vovit Iacob etiam votum dicens: «Si fuerit Deus mecum et custodierit me in via hac, per quam ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum et vestimentum ad induendum,
Nova Vulgata 28,21reversusque fuero prospere ad domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum,
Nova Vulgata 28,22et lapis iste, quem erexi in titulum, erit domus Dei; cunctorumque, quae dederis mihi, decimas offeram tibi».