Nova Vulgata2929,1Profectus ergo Iacob venit in terram orientalium.
Nova Vulgata29,2Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur.
Nova Vulgata29,3Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent.
Nova Vulgata 29,4Dixitque ad pastores: «Fratres, unde estis?». Qui responderunt: «De Charran».
Nova Vulgata29,5Quos interrogans: «Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor?». Dixerunt: «Novimus».
Nova Vulgata29,6«Sanusne est?», inquit. «Valet, inquiunt, et ecce Rachel filia eius venit cum grege».
Nova Vulgata29,7Dixitque: «Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite».
Nova Vulgata29,8Qui responderunt: «Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges».
Nova Vulgata 29,9Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat.
Nova Vulgata29,10Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei
Nova Vulgata29,11et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit;
Nova Vulgata29,12et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae. At illa festinans nuntiavit patri suo.
Nova Vulgata 29,13Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant,
Nova Vulgata29,14respondit: «Vere os meum es et caro mea!». Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius,
Nova Vulgata29,15dixit ei Laban: «Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias».
Nova Vulgata29,16Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur Rachel;
Nova Vulgata29,17sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et venusto aspectu.
Nova Vulgata29,18Quam diligens Iacob ait: «Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis».
Nova Vulgata29,19Respondit Laban: «Melius est, ut tibi eam dem quam alteri viro; mane apud me».
Nova Vulgata 29,20Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.
Nova Vulgata29,21Dixitque ad Laban: «Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam».
Nova Vulgata29,22Qui, vocatis omnibus viris loci ad convivium, fecit nuptias.
Nova Vulgata29,23Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam.
Nova Vulgata29,24Et dedit Laban ancillam filiae Zelpham nomine. Facto mane, vidit, et ecce erat Lia.
Nova Vulgata29,25Et dixit ad socerum suum: «Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi?».
Nova Vulgata29,26Respondit Laban: «Non est in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias.
Nova Vulgata29,27Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis».
Nova Vulgata 29,28Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem,
Nova Vulgata29,29cui servam Bilham tradidit.
Nova Vulgata29,30Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis.
Nova Vulgata 29,31Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente.
Nova Vulgata29,32Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: «Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus».
Nova Vulgata 29,33Rursumque concepit et peperit filium et ait: «Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi»; vocavitque nomen illius Simeon.
Nova Vulgata 29,34Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: «Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios»; et idcirco appellavit nomen eius Levi.
Nova Vulgata 29,35Quarto concepit et peperit filium et ait: «Modo confitebor Domino»; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere.